| quoniam in eo est nomen co<m>mune, quam vocant ὁμωνυ- | 9.89.1 |
| μίαν, obliqui casus ab eodem capite, ubi erit ὁμωνυμία, [obliqui casus] | |
| quo minus dissimiles fiant, analogia non prohibet. itaque dicimus hic | |
| Argus, cum hominem dicimus, cum oppidum, †graecancaene hoc Argos, | |
| cum latine Argi. item faciemus, si eadem vox nomen et verbum | 5 |
| significabit, ut et in casus et in tempora dispariliter declinetur, ut | |
| faciamus a Meto quod nomen est Metonis Metonem, quod verbum est | |
| metam metebam. | |
| reprehendunt, cum ab eadem voce plura sunt vocabula de- | 90.1 |
| clinata, quas συνωνυμίας appellant, ut [Sap<p>ho et] Alc<a>eus et Al- | |
| c<a>eo, sic Geryon, Geryonus, Geryones. in hoc genere quod casus | |
| perperam permutant quidam, non reprehendunt analogiam, sed qui eis | |
| utuntur imperite; quod quisque caput prenderit, sequi debet eius | 5 |
| consequenti<s> casus in declinando ac non facere, cum dixerit recto | |
| casu Alc<a>eus, in obliquis dicere Alc<a>eoni et Alc<a>eonem; quod | |
| si miscuerit et non secutus erit analogias, reprehendendum. | |
| <reprehendunt> Aristarchum, quod haec nomina | 91.1 |
| Melicertes et Philomedes similia neget esse, quod vocandi casus habet | |
| alter Melicerta, alter Philomede<s>, sic qui dicat lepus et lupus non | |
| esse simile, quod alterius vocandi casus sit lupe, alterius lepus, sic | |
| socer, macer, quod in transitu fiat ab altero trisyllabum soceri, ab | 5 |
| altero bisyllabum macri. de hoc etsi supra responsum est, cum dixi | 92.1 |
| de lana, hic [hic] quoque amplius adiciam similia non solum | |
| a facie dici, sed etiam ab aliqua coniuncta vi et potestate, quae et | |
| oculis et auribus latere soleant: itaque s<a>epe gemina facie mala | |
| negamus esse similia, si sapore sunt alio; sic equos eadem facie non- | 5 |
| nullos negamus esse similis, †in nationes ex procreante dissimilis. | |
| itaque in hominibus emendis, si natione alter est melior, emimus pluris. | 93.1 |
| atque in hisce omnibus similitudines non sumimus tantum a figura, | |
| sed etiam aliu<n>de, ut in equis et as[ut]inis, cuius modi faciant | |
| pullos, ut in pomis, quo sint suco. si igitur [sequitur] idem sequitur | |
| in similitudine verborum quis, reprehendundus non est. quare simili- | 94.1 |
| tudinum discernendarum causa nonnunquam ut pronomen assumitur, | |
| sic casum aliquem †assumi, ut in his nemus, lepus, hic lepus, hoc | |
| nemus: itaque discedunt ac dicuntur hi lepores, haec nemora; sic | |
| aliud si quid assumptum erit extrinsecus, quo similitudo penitus per- | 5 |
| spici possit: non enim erit remotum ab natura; neque enim magnetas | |
| lapides duo inter se similes sint necne, perspicere possis, nisi minu- | |
| tum extrinsecus prope apposueris ferrum, quod similes lapides simi- | |
| liter ducunt, dissimiliter dissimiles. quod ad nominat[i]uom analo- | 95.1 |
| gia<m> pertinet, ita †declinatum arbitror, ut †omnia quae dicuntur | |
| contra ad respondendum ab his fontibus sumi possit. |