| quod ad verborum temporalium rationem attinet, cum partes | 9.95.4 |
| sint quattuor, tempora, personae, genera, divisiones, ex omni parte | 5 |
| quoniam reprehendunt, ad singula respondebo. | |
| primum quod aiunt analogias non servari in temporibus, | 96.1 |
| cum dicant legi lego legam et sic simili<ter> alia: nam quae sint ut | |
| legi rem perfectam significare, duo reliqua lego et legam [et lego] | |
| inchoatam, iniuria reprehendunt: nam ex eodem genere et ex divisione | |
| idem verbum, quod sumptum est, per tempora traduci potest, ut disce- | 5 |
| bam disco discam, et eadem perfecti, sic didiceram didici didicero. | |
| ex quo licet scire verborum ratione<m> constare, sed eos, | |
| qui trium temporum verba pronuntiare velint, <in>scienter id facere; | |
| item illos qui reprehendunt, quod dicamus amor amabor amatus sum: | 97.1 |
| non enim debuisse in una serie unum verbum esse duplex, cum duo | |
| simplicia essent. neque ex divisione si unius modi ponas verba, dis- | |
| crepant inter se: nam infecta omnia simplicia similia sunt, et perfecta | |
| duplicia inter se paria in omnibus verbis, ut haec amabar amor ama- | 5 |
| bor, amatus <sum amatus eram amatus> ero. quare item male dicunt | 98.1 |
| ferio feriam percussi, quod est ordo feriam <ferio> feriebam, percussi | |
| percutio percutiam. sic deinceps in reliquis temporibus reprehendenti | |
| responderi potest. | |
| similiter errant qui dicunt ex utraque parte verba omnia | 99.1 |
| commutare syllabas oportere aut nullum, in his pungo pungam pupugi, | |
| tundo tundam tutudi: dissimilia enim conferunt, verba infecti cum | |
| perfectis. quod si infecta modo conferrent, omnia verbi principia in- | |
| commutabilia viderentur, ut in his pungebam pungo pungam et contra | 5 |
| ex utraque parte commutabilia, si perfecta ponerent, ut pupugeram | |
| pupugi pupugero. |