| item male conferunt fui sum ero, quod fui est perfectum, | 9.100.1 |
| cuius series sibi, ut debet, in omnibus personis constat, quod est | |
| fueram fui fuero; de infectis sum quod nunc dicitur olim dicebatur esum | |
| et in omnibus personis constabat, quod dicebatur esum es est, eram | |
| eras erat, ero eris erit; sic huiusce modi cetera servare analogiam videbis. | 5 |
| etiam in hoc reprehendunt, quod quaedam verba neque per- | 101.1 |
| sonas habent ternas neque tempora terna: id imperite reprehendunt, | |
| ut si quis reprehendat naturam, quod non unius modi finxerit animalis | |
| omnis. si[c] enim natura non omnes formae verborum terna habe[a]nt | |
| tempora, ternas personas, non habent totidem verborum divisiones. | 5 |
| quare cum imperamus, natura quod infecta <ver>ba solum habe<n>t, | |
| cum aut praesenti aut absenti imperamus, fiunt terna, ut lege legito | |
| legat: perfectum enim imperat nemo. contra quae <non> sunt im- | |
| perandi, ut lego legis legit, novena fiunt verba infecti, novena perfecti. | |
| quocirca non si genus cum genere discrepa[n]t, sed in suo | 102.1 |
| †quisque genere si quid deest, requirendum. ad haec addita si erunt | |
| ea quae de nominatibus supra sunt dicta, facilius omnia | |
| solventur. nam ut illic †externi caput rectus casus, sic hic in forma | |
| est persona eius qui loquitur et tempus praesens, ut scribo lego. | 5 |
| quare ut illic fit, si[c] hic item acciderit in formula, ut aut caput | 103.1 |
| non sit aut ex alieno genere sit, proportione eadem quae illic dici- | |
| mus, cur ni[c]hilominus servetur analogia; item, si[c] ut illic | |
| caput suum habebit et in obliquis casibus transitio erit in aliquam | |
| formulam, qua assumpta reliqua facilius possint videri verba, unde | 5 |
| sint declinata: fit enim, ut rectus casus nonnunquam sit ambiguus, | |
| ut in hoc verbo volo, quod id duo significat, unum a voluntate, alterum | |
| a volando; itaque a volo intellegimus et volare et velle. | |
| quidam reprehendunt, quod pluit et luit dicamus in praeterito | 104.1 |
| et praesenti tempore, cum analogi<a>e sui cuiusque temporis verba | |
| debeant discriminare. falluntur: nam est ac putant aliter, quod in | |
| praeteritis U dicimus longum pluit <luit>, in praesenti breve pluit | |
| luit: ideoque in lege venditionis fundi 'ruta c<a>esa' ita dicimus, ut U | 5 |
| producamus. |