| item reprehendunt quidam, quod putant idem esse sacrific[i]o | 9.105.1 |
| et sacrificor, [e]lavat et lavatur; quod sit an non, nihil commovet | |
| analogian, dum sacrifico qui dicat servet sacrificabo et sic per totam | |
| formam, ne dicat sacrificaturus aut sacrificatus sum: haec enim inter | |
| se non conveniunt. apud Plautum cum dicit: 'piscis | 106.1 |
| ego credo qui usque dum vivunt lavant diu minus lavari quam haec | |
| lavat Phronesium', ad lavant lavari non convenit, ut I sit postremum, | |
| sed E; ad lavantur analogia lavari reddit: quod Plauti aut librarii | |
| mendum si est, non ideo analogia, sed qui scripsit est reprehenden- | 5 |
| dus. omnino et lava[n]t et lavatur dicitur separatim recte in rebus | |
| certis, quod puerum nutrix lava<t>, puer a nutrice lavatur, nos in | |
| balneis et lavamus et lavamur. sed consuetudo alterum utrum cum | 107.1 |
| satis haberet, in toto corpore potius utitur lavamur, in partibus lava- | |
| mus, quod dicimus lavo manus, sic pedes et cetera. quare e balneis | |
| non recte dicunt lavi, lavi manus recte. sed quoniam in balneis lavor | |
| lautus sum, sequitur, ut contra, quoniam est soleo, oporte<a>t dici | 5 |
| solui, ut Cato et Ennius scribit, non ut | |
| dicit volgus, solitus sum, debere dici; neque propter haec, quod | |
| discrepant in sermone pauca, minus est analogia, ut supra dictum | |
| est. | |
| item cur non sit analogia, afferunt, quod ab similibus similia | 108.1 |
| non declinentur, ut ab dolo et colo: ab altero enim dicitur dolavi, ab | |
| altero colui; in quibus assumi solet aliquid, quo facilius reliqua di- | |
| cantur, ut i<n> Murmecidis operibus minutis solet fieri: igitur in | |
| verbis temporalibus, quo<m> similitudo s<a>epe sit confusa, ut discerni | 5 |
| nequeat, nisi transieris in aliam personam aut in tempus, quae pro- | |
| posita sunt no<n e>sse similia intellegitur, cum transitum est in se- | |
| cundam personam, quod alterum est dolas, alterum colis. itaque in | 109.1 |
| reliqua forma verborum suam ut[e]r<um>que sequitur formam. utrum | |
| in secunda forma verb[or]um temporale habeat in extrema syllaba | |
| AS an IS a<u>t ES, ad discernendas similitudines interest: quocirca ibi | |
| potius index analogiae quam in prima, quod ibi abstrusa est dissi- | 5 |
| militudo, ut apparet in his meo, neo, ruo: ab his enim dissimilia fiunt | |
| transitu, quod sic dicuntur meo meas, neo nes, ruo ruis, quorum | |
| unumquodque suam conservat similitudinis formam. |