| analogiam item de his quae appellantur participia reprehen- | 9.110.1 |
| dunt multi; iniuria: nam non debent dici terna ab singulis verbis | |
| amaturus amans amatus, quod est ab amo amans et amaturus, ab | |
| amabar amatus. illud analogia quod praestare debet, in suo quicque | |
| genere habet, casus, ut amatus amato et amati amatis; et sic in | 5 |
| muliebribus amata et amatae; item amaturus eiusdem modi habet de- | |
| clinationes, amans paulo aliter; quod hoc genus omnia sunt in suo | |
| genere similia proportione, sic virilia et muliebria sunt eadem. | |
| de eo quod in priore libro extremum est, ideo non es<se> | 111.1 |
| analogia<m>, quod qui de ea scripserint aut inter se non conveniant | |
| aut in quibus conveniant ea cum consuetudinis discrepent verbis, | |
| utrumque * * * : sic enim omnis repudiandum erit artis, quod et in | |
| medicina et in musica et in aliis multis discrepant scriptores; item | 5 |
| in quibus conveniunt in scriptis, si etiam repudiat natura, quod ita | |
| ut dicitur, non sit ars, sed artifex reprehendendus, qui debet in scri- | |
| bendo non vidisse verum, non ideo non posse scribi verum. qui dicit | 112.1 |
| hoc monti et hoc fonti, cum alii dicant hoc monte et hoc | |
| fonte, sic alia quae duobus modis dicuntur, cum alterum sit verum, | |
| alterum falsum, non uter peccat tollit analogias, sed uter recte dicit | |
| confirmat; et quemadmodum is qui [cum] peccat in his verbis, ubi | 5 |
| duobus modis dicuntur, non tollit rationem cum sequitur falsum, sic | |
| etiam in his <quae> non [in] duobus dicuntur, si quis aliter putat | |
| dici oportere atque oportet, non scientiam tollit orationis, sed suam | |
| inscientiam denudat. | |
| quibus rebus solvi arbitraremur posse quae dicta sunt priori | 113.1 |
| libro contra analogian, ut potui brevi percucurri. ex quibus si id | |
| confecissent quod volunt, ut in lingua latina esset anomalia, tamen | |
| nihil [l]egissent ideo, quod in omnibus partibus mundi utraque natura | |
| inest, quod alia inter se †alia sunt, sicut in animalibus dissimilia | 5 |
| sunt, ut equus bos ovis homo, item alia, et in unoquoque horum | |
| genere inter se similia innumerabilia. item in piscibus dissimilis | |
| murena lupo, [h]is soleae, haec †nerene et mustelae, sic aliis, ut maior | |
| ille numerus sit similitudinum earum quae sunt separatim in murenis, | |
| separatim in asellis, sic in generibus aliis. quare cum in inclinationi- | 114.1 |
| bus verborum numerus sit magnus a dissimilibus verbis ortus, quod | |
| etiam vel maior est in quibus similitudines reperiuntur, confitendum | |
| est esse analogias. itemque cum ea non multo minus quam in omni- | |
| bus verbis patiatur uti consuetudo co<m>munis, fatendum illud †quo | 5 |
| quando analogian sequi nos debere universos, singulos autem praeter- | |
| quam in quibus verbis offensura sit consuetudo co<m>munis, quod ut | |
| dixi aliud debet praestare populus, aliud e populo singuli ho- | |
| mines. neque id mirum est, cum singuli quoque non sint eodem iure: | |
| nam liberius potest poeta quam orator sequi analogias. quare cum | 115.1 |
| hic liber id quod pollicitus est demonstraturum absolverit, faciam | |
| finem; proxumo deinceps de declinatorum verborum forma scribam. |