| DE LINGUA LATINA | |
| AD CICERONEM LIBER VIIII EXPLICIT · INCIPIT | |
| X | |
| in verborum declinationibus disciplina loquendi dissimilitu- | 10.1.1 |
| dinem an similitudinem sequi deberet, multi qu<a>esierunt, cum ab | |
| his ratio quae ab similitudine oriretur vocaretur analogia, reliqua pars | |
| appellaretur anomalia. de qua re primo libro quae dicerentur cur | |
| dissimilitudinem ducem haberi oporteret, dixi, secundo contra quae | 5 |
| dic<er>entur, cur potius [dis]similitudinem conveniret praeponi. quarum | |
| rerum quod nec fundamenta, ut debuit, posita ab ullo neque ordo ac | |
| natura, ut res postulat, explicita, ipse eius rei formam exponam. | |
| dicam de quattuor rebus, quae continent declinationes verborum: quid | 2.1 |
| sit simile ac dissimile, quid ratio quam appellant λόγον, quid pro por- | |
| tione quod dicunt ἀνὰ λόγον, quid consuetudo; quae explicat<a>e | |
| declarabunt analogiam et anomalia<m>, unde sit, quid sit, cuius | |
| modi sit. | 5 |
| de similitudine et dissimilitudine ideo primum dicendum, quod | 3.1 |
| ea res est fundamentum omnium declinationum ac continet rationem | |
| verborum. simile est quod res plerasque habere videtur easdem quas | |
| illud cuiusque simile: dissimile est quod videtur esse contrarium huius. | |
| minimum ex duobus constat omne simile, item dissimile, quod nihil | 5 |
| potest esse simile, quin alicuius sit simile, item nihil dicitur dissimile, | |
| quin addatur quoius sit dissimile. sic dicitur similis homo homini, | 4.1 |
| equus equo, et dissimilis homo equo: nam simile est homo homini | |
| ideo, quod easdem figuras membrorum habent, quae eos dividunt ab | |
| reliquorum animalium specie. in ipsis hominibus simili de causa vir | |
| viro similior quam vir mulieri, quod plures habent easdem partis; et | 5 |
| sic senior seni similior quam puero. eo porro similiores sunt qui | |
| facie quoque p<a>ene eadem, habitu corporis, filo: itaque qui plura | |
| habent eadem, dicuntur similiores; qui proxume accedunt ad id, ut | |
| omnia habeant eadem, vocantur gemini, simillimi. sunt qui tris na- | 5.1 |
| turas rerum putent esse, simile, dissimile, neutrum, quod alias vocant | |
| non simile, alias non dissimile (sed quamvis tria sint simile dissimile | |
| neutrum, tamen potest dividi etiam in duas partes sic, quodcumque | |
| conferas aut simile esse aut non esse); simile esse et dissimile, si vi- | 5 |
| deatur esse ut dixi, neutrum, si in neutram partem praeponderet, ut | |
| si duae res quae conferuntur vicenas habent partes et in his denas | |
| habeant easdem, denas alias ad similitudinem et dissimilitudinem | |
| <a>eque animadvertendas. hanc naturam plerique subiciunt sub dissi- | |
| militudinis nomen. quare quoniam f[u]it ut potius de vocabulo quam | 6.1 |
| de re controversia esse videatur, illud est potius advertendum, quom | |
| simile quid esse dicitur, [quin] cui parti simile dicatur esse (in hoc | |
| enim solet esse error), quod potest fieri ut homo homini simile sit, | |
| non sit, ut multas partis habeat similis et ideo dici possit similis habere | 5 |
| oculos, manus, pedes, sic alias res separatim et una plures. itaque quod | 7.1 |
| diligenter videndum est in verbis, quas partis et quot modis oporteat | |
| similis habere <quae similitudinem habere> dicuntur, ut infra appare- | |
| bit, is locus maxime lubricus est. quid enim similius potest videri | |
| indiligenti quam duo verba haec suis et suis? quae non sunt, quod | 5 |
| alterum [non] significat suere, alterum suem. itaque similia vocibus | |
| esse ac syllabis confitemur, dissimilia esse partibus orationis videmus, | |
| quod alterum habet tempora, alterum casus, quae duae res vel maxime | |
| discernunt analogias. item propinquiora genere inter se verba similem | 8.1 |
| s<a>epe pariunt errorem, ut in hoc, quod nem[er]us et lepus videtur | |
| esse simile, [quod] cum utrumque habeat eundem casum rectum; sed | |
| non est simile, quod eis cert<a>e similitudines opus sunt, in quo est | |
| ut in genere nominum sint eodem, quod in his non est: nam in | 5 |
| virili genere [nominum sint eodem] est lepus, ex neutro nemus: dicitur | |
| enim hic lepus et hoc nemus. si eiusdem generis esse<n>t, utrique | |
| praeponeretur idem ac diceretur aut hic lepus et hic nemus aut hoc | |
| nemus, hoc lepus. quare quae et cuius modi sunt genera similitu- | 9.1 |
| dinum ad hanc rem, perspiciendum ei qui declinationes verborum pro- | |
| portione sintne qu<a>eret. quem locum, quod est difficilis, qui de his | |
| rebus scripserunt aut vitaverunt aut inceperunt neque adsequi potu- | |
| erunt. itaque in eo dissensio neque ea unius modi apparet: nam alii | 10.1 |
| de omnibus universis discriminibus posuerunt numerum, ut Dionysius | |
| Sidonius, qui scripsit ea[s] esse septuaginta unum, alii partis eius | |
| quae habe[n]t casus, cuius eidem hic cum dicat esse discrimina quadra- | |
| ginta septem, Aristocles rettulit in litteras XIIII, Parmeniscus VIII, | 5 |
| sic alii pauciora aut plura. quarum similitudinum si esset origo recte | 11.1 |
| capta et inde orsa ratio, minus erraret<ur> in declinationibus v<er>bo- | |
| rum. quarum ego principia prima duum generum sola arbitror esse, | |
| ad quae similitudines exigi oporteat: e quis unum positum in verbo- | |
| rum materia, alterum ut in materiae figura, quae ex declinatione fit. | 5 |
| nam debet esse unum, ut verbum verbo, unde declinetur, sit simile; | 12.1 |
| alterum, ut e verbo in verbum declinatio, ad quam conferetur, eiusdem | |
| modi sit: alias enim ab similibus verbis similiter declinantur, ut ab | |
| [h]erus ferus, [h]ero fero, alias dissimiliter [h]erus ferus, [h]eri ferum. | |
| cum utrumque et verbum verbo erit simile et declinatio declinationi, | 5 |
| tum denique dicam esse similem ac duplicem et perfectam similitu- | |
| dinem habere, id quod postulat analogia[m]. sed ne astutius videar | 13.1 |
| posuisse duo genera esse similitudinum sola, cum utriusque inferiores | |
| species sint plures, si de his reticuero, ut mihi relinquam latebras, | |
| repetam ab origine similitudinum quae in conferendis verbis et incli- | |
| nandis sequendae aut vitandae sint. | 5 |