| prima divisio in oratione, quod alia verba nusquam declinantur, | 10.14.1 |
| ut haec vix mox, alia declinantur, ut ab limo limabo, a fero ferebam, | |
| et cum nisi in his verbis quae declinantur non possit esse analogia, | |
| qui dicit simile esse mox et nox errat, quod non est eiusdem generis | |
| utrumque verbum, cum nox succedere debeat sub casuum ratione<m>, | 5 |
| mox neque debeat neque possit. secunda divisio est de his verbis | 15.1 |
| quae declinari possunt, quod alia sunt a voluntate, alia a natura. | |
| voluntatem appello, cum unus quivis a nomine †aliae imponit nomen, | |
| ut Romulus Romae; naturam dico, cum universi acceptum nomen ab | |
| eo qui imposuit non requirimus quemadmodum is velit declinari, sed | 5 |
| ipsi declinamus, ut huius Romae, hanc Romam, hac Roma. de his | |
| duabus partibus voluntaria declinatio refertur ad consuetudinem, na- | |
| turalis ad [o]rationem. quare proinde ac simile conferri non oportet | 16.1 |
| ac dicere, ut sit ab Roma Romanus, sic ex Capua dici oportere Ca- | |
| puanus, quod in consuetudine vehementer natat, quod declinantes | |
| imperite rebus nomina imponunt, a quibus cum accepit consuetudo, | |
| turbulenta necesse est dicere. itaque neque Aristarchii neque alii in | 5 |
| analogiis defendendam eius susceperunt causam, sed, ut dixi, hoc | |
| genere declinatio in co<m>muni consuetudine verborum <a>egrotat, | |
| quod oritur e populo multiplici <et> imperito: itaque in hoc genere | |
| in loquendo magis anomalia quam analogia. tertia divisio est: quae | 17.1 |
| verba declinata natura, ea dividuntur in partis quattuor: in unam quae | |
| habet casus neque tempora, ut docilis et facilis; in alteram quae tem- | |
| pora neque casus, ut docet facit; in tertiam quae utraque, ut docens | |
| faciens; in quartam quae neutra, ut docte et facete. ex hac divisione | 5 |
| singulis partibus tres reliqu[er]<a>e dissimiles. quare nisi in sua parte | |
| inter se collata erunt verba, si [non] conveniunt, non erit ita simile, | |
| ut debeat facere idem. in articulis vix adumbrata est analogia et | 19(18).1 |
| magis rerum quam vocum; in nomin<at>ibus magis expressa ac plus | |
| etiam in vocibus †ac similitudinibus quam in rebus suam optinet | |
| rationem. etiam illud accedit ut in articulis habere analogias osten- | |
| dere sit difficile, quod singula sint verba, hic contra facile, quod | 5 |
| magna sit copia similium nominatuum. quare non tam hanc partem | |
| ab illa [ab] dividendum quam illud videndum, ut satis sit verecundi | |
| etiam illam in eandem arenam vocare pugnatum. ut in articulis duae | 20(19).1 |
| partes, finitae et infinitae, sic in †vocabulis duae, vocabulum et nomen: | |
| non enim idem oppidum et Roma, cum oppidum sit vocabulum, Roma | |
| nomen, quorum discrimen in his reddendis rationibus alii discernunt, | |
| alii non; nos sicubi opus fuerit, quid sit et cur, ascribemus. unius | 18(20).1 |
| cuiusque partis quoniam species plures, de singulis dicam. prima pars | |
| casualis dividitur in partis duas, in nominatus †·s̄· quod neque finitum | |
| est ut hic et quis; de his generibus duobus utrum sumpseris, cum | |
| reliquo non conferendum, quod inter se dissimiles habent analogias. | 5 |
| nominatus ut similis sit nominatus, habere debet ut sit eodem genere, | 21.1 |
| specie eadem, sic casu, exitu eius: specie, ut si nomen est quod con- | |
| feras, cum quo conferas sit nomen; genere [simile], ut non †solum | |
| utrumque sit virile; casu [simile], ut si alterum sit dandi, item alterum | |
| sit dandi; exitu, ut quas unum habeat extremas litteras, easdem alte- | 5 |
| rum habeat. ad hunc quadruplicem fontem ordines deriguntur bini, | 22.1 |
| uni transversi, alteri derecti, ut in tabula solet in qua latrunculis lu- | |
| dunt. transversi sunt qui ab recto casu obliqui declinantur, ut albus | |
| albi albo; derecti sunt qui ab recto casu in rectos declinantur, ut | |
| albus alba album; utrique sunt partibus senis. transversorum ordinum | 5 |
| partes appellantur casus, derectorum genera, utrisque inter se impli- | |
| catis forma[m]. dicam prius de transversis. casuum vocabula alius | 23.1 |
| alio modo appellavit; nos dicemus, qui nominandi causa dicitur, nomi- | |
| nandi vel nominativum * * * * * * * et scopae, non dicitur una scopa: | 24.1 |
| alia enim natura, quod priora simplicibus, posteriora in coniunctis | |
| rebus vocabula ponuntur, sic bigae, sic quadrigae a coniunctu dictae. | |
| itaque non dicitur, ut haec una lata et alba, sic una biga, sed unae | |
| bigae, neque [ut dicitur] ut hae duae latae, albae, sic hae duae bigae | 5 |
| et quadrigae. item figura verbi qualis sit refert, quod in figura vocis | 25.1 |
| alias commutatio fit in primo verbo sŭit modo sūit, alias in medio, | |
| ut curso cursito, alias in extremo, ut doceo docui, alias co<m>munis, | |
| ut lego legi. refert igitur ex quibus litteris quodque verbum constet | |
| maxime extrema, quod ea in plerisque commuta[n]tur. quare in his | 26.1 |
| quoque partibus similitudines ab aliis male, ab aliis bene quod solent | |
| sumi in casibus conferendis, recte an perperam videndum; sed ubi- | |
| cumque commoventur litterae, non solum eae sunt animadvertendae, | |
| sed etiam quae proxumae sunt neque moventur: haec enim vicinitas | 5 |
| aliquantum potes<t> in verborum declinationibus. in quis figuris non | 27.1 |
| ea similia dicemus quae similis res significant, sed quae ea forma sint, | |
| ut eius modi res [similia] ex instituto significare plerumque sole<a>nt, | |
| ut tunicam virilem et muliebrem dicimus non eam quam habet vir | |
| aut mulier, sed quam habere ex instituto debet: potest enim mulie- | 5 |
| brem vir, virilem mulier habere, ut in scena ab actoribus haberi vi- | |
| demus, sed eam dicimus muliebrem, quae de eo genere est quo indutui | |
| mulieres ut uterentur est institutum. ut actor stolam muliebrem sic | |
| Perpenna et C<a>ecina et <S>purinna figura muliebria dicuntur habere | |
| nomina, non mulierum. flexurae quoque similitudo videnda ideo quod | 28.1 |
| alia verba quam vim habeant ex ipsis verbis, unde declinantur, ap- | |
| p[ell]aret, ut quemadmodum oporteat ut a praetor consul, praetori | |
| consuli; alia ex transitu intelleguntur, ut socer macer, quod alterum | |
| fit socerum, alterum macrum, quorum utrumque in reliquis a transitu | 5 |
| suam viam sequitur et in singularibus et in multitudinis declinationi- | |
| bus. hoc fit ideo quod naturarum genera sunt duo quae inter se con- | |
| ferri possunt, unum quod per se videri potest, ut homo et equus, | |
| alterum sine assumpta aliqua re extrinsecus perspici non possit, ut | |
| eques et equiso: uterque enim dicitur ab equo. quare hominem ho- | 29.1 |
| mini similem esse aut non esse, si contuleris, ex ipsis homini<bus> | |
| animadversis scies; at duo inter se similiterne sint longiores quam | |
| sint eorum fratres, dicere non possis, si illos breviores cum quibus | |
| conferuntur quam longi sint ignores; si<c> latiorum atque altiorum, | 5 |
| item cetera eiusdem generis sine assumpto extrinsecus aliquo perspici | |
| similitudines non possunt. sic igitur quidam casus quod ex hoc ge- | |
| nere sunt, non facile est dicere similis esse, si eorum singulorum | |
| solum animadvertas voces, nisi assumpseris alterum, quo flectitur in | |
| transeundum vox. | 10 |