| quod ad nominat[i]uom similitudines animadvertendas arbitratus | 10.30.1 |
| sum satis es<se> tangere, haec sunt. relinquitur de articulis, in qui- | |
| bus quaedam eadem, quaedam alia. de quinque enim generibus duo | |
| prima habent eadem, quod sunt et virilia et muliebria et neutra, et | |
| quod alia sunt ut significent unum, <alia> ut plura, et de casibus | 5 |
| quod habent quinos: nam vocandi voce notatus non est. proprium | |
| illud habent, quod partim sunt finita, ut hic haec, partim infinita, ut | |
| quis [et] quae, [et] quorum quod adumbrata et tenuis analogia, in | |
| hoc libro plura dicere <non> necesse est. secundum genus quae verba | 31.1 |
| tempora habent neque casus, sed habent personas. eorum declinatuum | |
| species sunt sex: una quae dicitur temporalis, ut legebam gemebam, | |
| lego gemo; altera personarum, ut sero meto, seris metis; tertia rogandi, | |
| ut scribone legone? scribisne legisne? quarta respondendi, ut fingo | 5 |
| pingo, fingis pingis; quinta optandi, ut dicerem facerem, dicam faciam; | |
| sexta imperandi, ut cape rape, capito rapito. item sunt declinatuum | 32.1 |
| species quattuor quae tempora habent sine personis: in rogando, ut | |
| foditurne seriturne? et fodieturne sereturne? ab respondendi specie | |
| eaedem figurae fiunt extremis syllabis demptis; op<t>andi species, ut | |
| vivatur ametur, viveretur amaretur. imperandi declinatus sintne habe[n]t | 5 |
| dubitationem et eorum si[n]tne haec ratio: paretur pugnetur, parari | |
| pugnari. accedunt ad has species a copulis divisionum quadrinis: ab | 33.1 |
| infecti et perfecti, emo edo, emi edi; ab semel et s<a>epius, ut scribo | |
| lego, scriptitavi lectitavi; faciendi et patiendi, ut uro ungo, uror ungor; | |
| a singulari et multitudinis, ut laudo culpo, laudamus culpamus. huius | |
| generis verborum cuius species exposui quam late quidque pateat et | 5 |
| cuius modi efficiat figuras, in libris qui de formulis verborum erunt | |
| diligentius expedietur. tertii generis, quae declinantur cum tempori- | 34.1 |
| bus ac casibus ac vocantur a multis ideo participalia, sunt hoc ge * * * | |
| * * * quemadmodum declinamus, qu<a>erimus casus eius etiam. si is | 35.1 |
| qui finxit poeta aliquod vocabulum et ab eo casu<m> ipse aliquem | |
| perperam declinavit, potius eum reprehendimus quam sequimur. igi- | |
| tur ratio quam dico utrubique, et in his verbis quae imponuntur et | |
| in his quae declinantur, neque non etiam tertia illa, quae ex utroque | 5 |
| miscetur genere. quarum unaqu<a>eque ratio collata cum altera aut | 36.1 |
| similis aut dissimilis, aut s<a>epe verba alia, ratio eadem, et nonnun- | |
| quam ratio alia, verba eadem. quae ratio in amor amori, eadem in | |
| dolor dolori, neque eadem in dolor dolorem, et cum eadem ratio quae | |
| est in amor et [amor et] amoris sit in amores et amorum, tamen ea, | 5 |
| quod non in ea qua oportet confertur [a] materia, per se solum efficere | |
| non potest analogias propter disparilitatem vocis figurarum, quod ver- | |
| bum copulatum singulare[m] cum multitudine: ita cum est pro por- | |
| tione, ut eandem habeat rationem, tum denique ea ratio conficit id | |
| quod postulat analogia; de qua deinceps dicam. | 10 |