| sequitur tertius locus, quae sit ratio pro portione; <e>a graece | 10.37.1 |
| voca[n]tur ἀνὰ λόγον; ab analogo dicta analogia. ex eodem genere | |
| quae res inter se aliqua parte dissimiles rationem habent aliquam, si | |
| ad eas duas alterae duae res collatae sunt, quae rationem habeant | |
| eandem, quod ea verba bina habent eundem λόγον, dicitur utrumque | 5 |
| separatim ἀνάλογον, simul collata quattuor ἀναλογ<ί>α. nam ut in | 38.1 |
| geminis, cum simile<m> dicimus esse Men<a>echmum Men<a>echmo, | |
| de uno dicimus; cum similitudine<m> esse in his, de utroque: sic cum | |
| dicimus eandem rationem habere assem ad semissem quam habet in | |
| arg[um]ento libella ad simbellam, quid sit ἀνάλογον ostendimus; cum | 5 |
| utrubique dicimus et in aere et in argento esse eandem rationem, tum | |
| dicimus de analogia. ut sodalis et sodalitas, civis et civitas non est | 39.1 |
| idem, sed utrumque ab eodem ac coniunctum, sic ἀνάλογον et ἀνα- | |
| λογία idem non est, sed item est congeneratum. quare si homines | |
| sustuleris, sodalis sustuleris; si sodalis, sodalitatem: sic item si sustu- | |
| leris λόγον, sustuleris ἀνάλογον; si id, ἀναλογίαν. quae cum inter se | 40.1 |
| tanta sint cognatione, debebis suptilius audire quam dici expectare, | |
| id est cum dixero quid de utroque et erit co<m>mune, <ne> expectes, | |
| dum ego in scribendo transferam in reliquum, sed ut potius tu perse- | |
| quare animo. haec fiunt in dissimilibus rebus, ut in numeris si con- | 41.1 |
| tuleris cum uno duo, sic cum decem viginti: nam <quam> rationem | |
| duo ad unum habent, eandem habent viginti ad decem; in nummis | |
| †in similibus sic est ad unum victoriatum denarius, si<c> ad alterum | |
| victoriatum alter denarius; sic item in aliis rebus omnibus pro por- | 5 |
| tione dicuntur ea, in quo est sic quadruplex natura, ut in progenie cum | |
| est filius ad patrem, sic si est filia ad matrem, et ut est in te<m>- | |
| poribus meridies ad diem, sic media nox ad noctem. hoc poetae genere | 42.1 |
| in similitudinibus utuntur multum, hoc acutissime geometrae, hoc in | |
| oratione diligentius quam alii ab Aristarc<h>o grammatici, ut cum | |
| dicuntur pro portione similia esse amorem amori, dolorem dolori, cum | |
| ita dissimile[m] esse videant amorem [et dolorem] <amori>, quod est | 5 |
| alio casu, item dolorem dolori, sed dicunt, quod ab similibus. non- | 43.1 |
| nunquam rationes habet implicatas duas, ut sit una derecta, altera | |
| transversa. quod dico, apertius sic fiet. esto sic expositos esse numeros, | |
| ut in primo versu sit unum duo quattuor, in secundo decem viginti | |
| quadraginta, in tertio centum ducenti quadringenti. in hac formula | 5 |
| numerorum duo inerunt quos dixi logoe, qui diversas faciant ana- | |
| logias: unus duplex qui est in obliquis versibus, quod est ut unus ad | |
| duo, sic duo ad quattuor; alter decemplex in directis ordinibus, quod | |
| est ut unum ad decem, sic decem ad centum. similiter in verborum | 44.1 |
| declinationibus est bivium, quod et ab recto casu <declinantur in obli- | |
| quos et ab recto casu> in rectu<m>, ita ut formulam similiter efficiant, | |
| quod sit primo versu hic albus, huic albo, huius albi, secundo h<a>ec | |
| alba huic albae, huius albae, tertio hoc album, huic albo, huius albi. | 5 |
| itaque fiunt per obliquas declinationes ex his analogiae hoc genus | |
| Albius Atrius, Albio Atrio, per directas declinationes Albius Atrius, | |
| Albia Atria: quae scilicet erit particula ex illa †vicenaria [Atria quae | |
| scilicet] centenaria formula analogiarum, de qua supra dixi. ana- | 45.1 |
| logia quae dicitur, eius genera sunt duo: unum deiunctum sic est: ut | |
| unum ad duo sic decem ad viginti; alterum coniunctum sic: ut est unum | |
| ad duo, sic duo ad quattuor. in hoc quod duo bis dicuntur et tum | |
| <cum> conferimus ad unum et tunc cum <ad> quattuor, hoc quoque | 46.1 |
| natura dicitur quadruplex; sic e septem cordis citharae tamen duo | |
| dicuntur habere tetracorda, quod quemadmodum crepat prima ad quar- | |
| tam cordam, sic quarta ad septumam respondet, media est alterius prima, | |
| alterius extrema. medici in <a>egroto[s] septumos dies qui observant, | 5 |
| quarto die ideo diligentius signa morbi advertunt, quod quam rationem | |
| habuit primus dies ad quartum eandem praesagit habiturum qui est | |
| futurus ab eo quartus, qui est septumus a primo. quadruplices deiunc- | 47.1 |
| tae in casibus sunt vocabulorum, ut rex regi, <lex legi>, coniunctae | |
| sunt triplices in verborum tribus temporibus, ut legebam [ab] lego | |
| legam, quod quam rationem habet legebam ad lego hanc habet lego | |
| ad legam. in hoc fere omnes homines peccant, quod perperam in | 5 |
| tribus temporibus haec verba dicunt, cum proportione volunt pronun- | |
| tiare. nam cum sint verba alia infecta, ut lego et legis, alia perfecta, | 48.1 |
| ut legi et legisti, et debeant sui cuius<que> generis in coniungendo | |
| copulari, et cum recte sit ideo lego ad legebam, non recte est lego | |
| ad legi, quod legi significat quod perfectum, ut haec tutudi, pupugi, | |
| tundo pungo, tundam pungam; item haec †catus sum, verberatus sum, | 5 |
| verberabor, iniuria reprehendunt, quod et infecti inter se similia sunt | |
| et perfecti inter se, ut tundebam tundo tundam et tutuderam tutudi | |
| tutudero; sic amabar amor amabor, et amatus eram, amatus sum, | |
| amatus ero. itaque †reprehendunt qui contra analogias dicunt, cur dis- | |
| pariliter in tribus temporibus dicantur quaedam verba, natura cum | 49.1 |
| quadruplex sit analogia. id nonnunquam, ut dixi, pauciores videtur | |
| habere partes, sic etiam alias pluris, ut cum est: quemadmodum ad | |
| tria unum et duo, sic ad sex duo et quattuor, quae tamen quadriper- | |
| tita comprehenditur forma, quod bina ad singula conferuntur; quod | 5 |
| in oratione quoque nonnunquam reperietur sic: ut Diomedes confertur | |
| Diome<di et Diome>di[bu]s, sic dicitur ab Hercules Herculi et Her- | 50.1 |
| culi[bu]s, et ut haec ab uno capite, ab recto casu, in duo obliquos | |
| discedunt casus, sic contra multa ab duobus capitibus †recti casuum | |
| confluunt in obliquom unum. nam ut ab his rectis hi <B>a<e>biei, | |
| hae B<a>ebiae fit his B<a>ebieis, sic est ab his hi Caelii, hae C<a>e- | 5 |
| liae his C<a>eliis. a duobus similibus similiter declinantur, ut fit in | |
| his nemus olus, nemora olera. alia ab dissimilibus similiter declinan- | |
| tur, ut in articulis ab hic iste, hunc istun<c>. analogia fundamenta | 51.1 |
| habet aut a voluntate hominum aut a natura verborum aut re utra- | |
| que. voluntatem dico impositionem vocabulorum, naturam declina- | |
| tionem vocabulorum, quo decurritur sine doctrina. qui impositionem | |
| sequetur, dicet, si simile in recto casu dolus et malus, fore in obli- | 5 |
| quo dolo et malo; qui naturam sequetur, si sit simile in obliquis | |
| Marco Quinto, fore ut sit Marcus Quintus; qui utrumque sequetur, | |
| dicet si sit simile, transitus ut est in servus serve, fore ut sit item | |
| cervus cerve. co<m>mune omnium est, ut quattuor figurae vocis ha- | |
| beant proportione declinatus. primum genus est ortum ab similitu- | 52.1 |
| dine in rectis casibus, secundum ab similitudine quae est in obliquis, | |
| tertium ab similitudine quae est in transitibus de casu in casum. | |
| primo genere ab imposito ad naturam proficiscimur, in secundo con- | |
| tra, in tertio ab utroque. quocirca etiam hoc tertium potest bifariam | 5 |
| divisum tertium et quartum dici, quod in eo vel prosus et rosus pot- | |
| est dici. qui initia faciet analogiae impositiones, ab his obliquas | 53.1 |
| figuras declinare debebit; qui naturam, contra; qui ab utraque, reli- | |
| quas declinationes ab eiusmodi transitibus. impositio est in nostro | |
| dominatu, nos in natura<e>: quemadmodum enim quisque volt, im- | |
| ponit nomen, at declinat, quemadmodum volt natura. sed quoniam | 54.1 |
| duobus modis imponitur vocabulum aut re singulari aut multitudine, | |
| singulari, ut cicer, multitudinis, ut scalae, nec dubium est, quin ordo | |
| declinatuum, in quo res singulares declinabuntur solae, ab singulari | |
| aliquo casu proficisca[n]tur, ut cicer ciceri ciceris, item contra in eo | 5 |
| ordine, qui multitudinis erit solum, quin a multitudinis a<li>quo casu | |
| ordiri conveniat, ut scalae scalis scalas: aliud videndum est, cum du- | |
| plex natura copulata ac declinatum bini fiant ordines, ut est Mars | |
| Martes, unde tum ratio analogiae debeat ordiri, utrum ab singulari | |
| re in multitudinem an contra. neque enim si natura ab uno ad duo | 55.1 |
| pervenit, i<d>circo non potest amplius esse in docendo posterius, ut | |
| inde incipias, ut quid sit prius ostendas. itaque et hi qui de omni | |
| natura disputant atque ideo vocantur physici, tamen ex his ab uni- | |
| versa natura profecti retro quae essent principia mundi ostendunt. | 5 |
| oratio cum ex litteris constat, tamen eam grammatici de litteris osten- | |
| derunt. quare in demonstrando, quoniam potius proficisci [de litteris | 56.1 |
| ostendunt] oportet ab eo quod apertius est quam ab eo quod prius | |
| est et potius †quam ab incorrupto principio, ab natura rerum quam | |
| ab lubidine hominum, et haec tria quae sequenda magis sunt minus | |
| sunt in singularibus quam in <multitudinis, a> multitudine commodius | 5 |
| potest ordiri, quod in his principiis minus [o]rationis verbis fingendis. | |
| verborum forma<s> facilius <ex multitudinis> singularia videri posse | |
| quam ex singularibus multitudinis haec ostendunt: trabes trabs, duces | |
| dux. videmus enim ex his verbis trabes duces de extrema syllaba E | 57.1 |
| litteram exclusam et ideo in singulari factum esse trabs dux. contra | |
| ex singularibus non tam videmus quemadmodum facta sint ex B et | |
| S trab[e]s et ex C et S duc[e]s. si mul<ti>tudinis rectus casus forte | 58.1 |
| figura corrupta erit, id quod accidit raro, prius id corrigemus quam | |
| inde ordiemur; <ab> obliquis adsumere oportet figuras eas quae non | |
| erunt ambiguae, sive singulares sive multitudinis, ex quibus id, cuius | |
| modi debent esse, perspici possi[n]t. nam nonnunquam alterum ex | 59.1 |
| altero videtur, ut Chrysippus scribit, quemadmodum | |
| pater ex filio et filius ex patre, neque minus in fornicibus propter | |
| sinistram dextra stat quam propter dextram sinistra. quapropter et | |
| ex rectis casibus obliqui et ex obliquis recti et ex singularibus multi- | 5 |
| tudinis et ex multitudinis singulares nonnunquam recuperari possunt. | |
| principium id potissimum sequi debemus, ut in eo fundamentum sit | 60.1 |
| [in] natura, quod in declinationibus ibi facilior ratio. facile est enim | |
| animadvertere, peccatum magis cadere posse in impositiones eas quae | |
| fiunt plerumque in rectis casibus singularibus, quod homines imperiti | |
| et dispersi vocabula rebus imponunt, quocumque eos libido invitavit: | 5 |
| natura incorrupta plerumque est suapte sponte, nisi qui eam usu | |
| inscio depravabit. quare si quis principium analogiae potius posuerit | 61.1 |
| in naturalibus casibus quam in <im>positiciis, non †multae in con- | |
| suetudine occurrent et a natura libido humana corrigetur, non a libi- | |
| dine natura, quod qui impositionem sequi voluerint facient contra[ria]. | |
| sin ab singulari quis potius proficisci volet, id illum facere oportebit | 62.1 |
| ab sexto casu, qui est proprius latinus: nam eius casu[sh]is litterarum | |
| discriminibus facilius reliquorum varietate<m> discernere poterit, quod | |
| ei habent exitus aut in A, ut hac terra, aut in E, ut hac lance, aut | |
| in I, ut hac levi, aut in O, ut hoc caelo, aut in U, ut hoc versu. igi- | 5 |
| tur ad demonstrandas declinationes biceps via h<a>ec. |