| sed quoniam ubi analogia, [a]tria, unum quod in rebus, alterum | 10.63.1 |
| [alterum] quod in vocibus, tertium quod in utroque, duo priora sim- | |
| plicia, tertium duplex, animadvertendum haec quam inter se habeant | |
| rationem. primum ea quae sunt discrimina in rebus, partim sunt | 64.1 |
| quae ad orationem non attineant, partim quae pertineant. non perti- | |
| nent ut ea quae observant in aedificiis et signis faciendis ceterisque | |
| rebus artifices, e quis vocantur aliae <h>armonicae, sic item aliae no- | |
| minibus aliis: sed nulla harum fit loquendo pars ad orationem. quae | 65.1 |
| pertinent, res eae sunt quae verbis dicuntur pro portione neque a | |
| similitudine quoque vocum declinatus habent, ut Iupiter Marspiter, | |
| Iovi Marti. haec enim genere nominum et numero et casibus similia | |
| sunt inter se, quod utraque et nomina sunt et virilia sunt et singu- | 5 |
| laria et casu nominandi et dandi. alterum genus vocale est, in quo | 66.1 |
| voces modo sunt pro portione similes, non res, ut biga bigae, nuptia | |
| nuptiae: neque enim in his res singularis subest una, cum dicitur | |
| biga quadriga, neque ab his vocibus quae declinata sunt, multitudinis | |
| significant quicquam: ideo quod omnia multitudinis quae declinantur | 5 |
| ab uno, ut a merula merulae, sunt eius modi, ut singulari subiunga<n>- | |
| tur, sic merulae duae, catulae tres, faculae quattuor. quare cum idem | 67.1 |
| non possit subiungi, †cum dicimus bigae unae, quadrigae duae, nuptiae | |
| tres, sed pro eo unae bigae, binae quadrigae, trinae nuptiae, apparet | |
| non esse a biga et quadriga [et] bigae et quadrigae, sed ut est huius | |
| ordinis una[e] duae tres princip<i>um una, sic in hoc ordine altero | 5 |
| unae binae trinae principium est unae. tertium genus est illud duplex | 68.1 |
| quod dixi, in quo et res et voces similiter pro portione dicuntur ut | |
| bonus malus, boni mali, de quorum analogia et Aristophanes | |
| et alii scripserunt. etenim haec denique perfecta ut in oratione, illae | |
| duae simplices inchoatae analogiae, de quibus tamen separatim dicam, | 5 |
| quod his quoque utimur in loquendo. sed prius de perfecta, in qua | 69.1 |
| et res et voces quadam similitudine continentur, cuius genera sunt | |
| tria: unum vernaculum ac domi natum, alterum adventicium, tertium | |
| nothum ex peregrino hic natum. vernaculum est ut sutor et pistor, | |
| sutori pistori; adventicium est ut Hectores Nestores, Hectoras Nestoras; | 5 |
| tertium illud nothum ut Achilles et Peles. †de genere multi utuntur | 70.1 |
| non modo poetae, sed etiam plerique †haec primo omnes qui soluta | |
| oratione loquuntur dicebant ut qu<a>estorem praetorem, sic Hectorem | |
| Nestorem: itaque Ennius ait: 'Hectoris natum de | |
| Troiano muro iactari'. Accius haec in tragoediis | 5 |
| largius a prisca consuetudine movere coepit et ad formas graecas ver- | |
| borum magis revocare, [et] a quo Valerius ait: 'Accius | |
| Hectorem nollet facere, Hectora mallet'. quod adventicia pleraque | |
| habemus graeca, secutum ut de nothis graecanicos quoque nominatus | |
| plurimos haberemus. itaque ut hic alia graeca, alia graecanica, sic | 71.1 |
| analogiae, e quis quae hic not<h>ae fiunt declinationes, de his aliae | |
| sunt priscae, ut Ba<c>chidēs et Chrysidēs, aliae iuniores, ut Chrysidĕs | |
| et Ba<c>chidĕs, aliae recentes, ut Chrysidas et Ba<c>chidas; cum his | |
| omnibus tribus utantur nostri, maxime qui sequontur media in lo- | 5 |
| quendo, offendunt minimum, quod prima parum similia videntur esse | |
| graecis, unde sint tralata, tertia parum similia nostris. |