| omnis analogiae fundamentum similitudo quaedam, ea, ut dixi, | 10.72.1 |
| quae solet esse in rebus et in vocibus et in utroque; in qua | |
| harum parte cumque sit †inferendo et cuius modi, videndum. nam, | |
| ut dixi, neque rerum neque vocis similitudo †ad has duplicis quae | |
| in loquendo qu<a>erimus separatim satis est, quod utraque parte opus | 5 |
| est simili analogias verborum exprimendas: quas ad loquendum ut | |
| perducas accedere debet usus. alia enim ratio qua facias vestimen- | |
| tum, alia quemadmodum utare vestimento. usui<s> species videntur | 73.1 |
| esse tres: una consuetudinis veteris, altera consuetudinis huius, tertia | |
| neutra. vetera, ut cascus casci, surus suri; huius consuetudinis, ut | |
| albus caldus, albo caldo; neutrae, ut scala scalam, falera faleram. ad | |
| quas accedere potest quarta mixta, ut amicitia inimicitia, amicitiam | 5 |
| inimicitiam. prima est qua usi antiqui et nos reliquimus, secunda | |
| qua nunc utimur, tertia qua utuntur poetae. analogia[e] non item ea | 74.1 |
| definienda quae derigitur ad naturam verborum atque illa quae ad | |
| usum loquendi. nam prior definienda sic: analogia est verborum si- | |
| milium declinatio similis, posterior sic: analogia est verborum simi- | |
| lium declinatio similis non repugnante consuetudine co<m>muni. ad | 5 |
| quam harum duarum ad extremum additum erit hoc 'ex quadam | |
| parte', poetica analogia erit definita. harum primam sequi debet po- | |
| pulus, secundam omnes singuli e populo, tertiam poetae. haec dili- | 75.1 |
| gentius quam apertius dicta esse arbitror, sed non obscurius quam de | |
| re simili definitiones grammaticorum sunt, ut Aristeae, Aristodemi, | |
| Aristocli, item aliorum, quorum obscuritates eo minus reprehenden- | |
| dae, quod pleraeque definitiones re incognita propter summam brevi | 5 |
| tatem non facile perspiciuntur, nisi articulatim sunt explicata<e>. | |
| quare magis apparebit, si erit aperte de singulis partibus, quid dica- | 76.1 |
| tur verbum, quid similitudo verbi, quid declinatio, quid similitudo | |
| declinationis non repugnante consuetudine co<m>muni, quid ex qua- | |
| dam parte. verbum dico orationis [vocabulis] partem, quae sit indi- | 77.1 |
| visa et minima. si declinationem naturalem habeat, simile[m] verbum | |
| verbo tum quo[nia]m et re[m] quam significat et voce[m] qua signi- | |
| ficat e[s]t in figurae transitu declinationis parile. declinatio est, cum | |
| ex verbo in verbum aut ex verbi discrimine, ut transeat mens, vocis | 5 |
| commutatio fit aliqua. similitudo declinationis, cum item ex aliqua | |
| figura in figuram transit, ut id transit, cum quo confertur. adiectum | 78.1 |
| est 'non repugnante consuetudine co<m>muni', quod quaedam | |
| verba contra usum veterem inclinata patietur, ut passa Hortensium | |
| dicere pro [hac si] cervices cervix, quaedam non, ut si dicas pro | |
| fauces faux. ubi additur 'ex quadam parte', significat non | 5 |
| esse in consuetudine in his verbis omnis partis, ut declinatum am[ab]o | |
| vivo, amor vivor. |