| quid videretur analogia in oratione et quas haberet species et | 10.79.1 |
| quae de his sequenda videretur, ut brevi potui informavi; nunc, in | |
| quibus non debeat esse ac proinde ac debeat soleat qu<a>eri, dicam. | |
| ea fere sunt quattuor genera: primum in id genus verbis quae non | |
| declinantur analogia non debet qu<a>eri, ut in his nequam mox vix. | 5 |
| de his magis in alio quam in alio erratur verbo. dant enim non ha- | 80.1 |
| bere casus mox et vix, nequam habere, quod dicamus hic nequam et | |
| huius nequam et huic nequam. cum enim dicimus hic nequam et | |
| huius nequam, tum hominis eius, que<m> volumus ostendere esse ne- | |
| quam, dicimus casus, et ei proponimus tum hic [non], cuius putamus | 5 |
| nequitiam. quod vocabulum factum ut ex non et volo nolo sic ex | 81.1 |
| ne et quicquam item media extrita syllaba coactum est nequam. ita- | |
| que ut eum quem putamus esse non hili dicimus [a]n<i>hili, sic in | |
| quo putamus esse ne quicquam, dicimus nequam. secundo, si unum | 82.1 |
| solum habent casum in voce, quod non declinetur, ut litterae omnes. | |
| tertio, si singularis est vocabuli series neque habet cum qua comparari | |
| possit, ut esse putant caput capiti capitis capite. quartum, si ea vo- | |
| cabula quattuor quae conferuntur inter se rationem <non> habent | 5 |
| quam oportet, ut socer socrus, soceros socerum. | |
| contra in quibus debeat qu<a>eri analogia, fere totidem gra- | 83.1 |
| dus debent esse coniuncti: primum ut sint [t]res, secundum ut earum | |
| sit usus, tertium uti hae res vocabula habeant, quartum ut habeant | |
| declinatus naturalis. de primo gradu, quod natura subest et multitu- | |
| dinis et singularis, dicimus hi asses hosce asses, hic as hunc assem; | 5 |
| contra quod in numeris finitis multitudinis natura singularis non est, | |
| dicitur hi duo et hi tres, his duobus et his tribus. secundo gradu si | 84.1 |
| est natura neque est usus, id genus ut sit discriminandum, ut fit in | |
| faba et id genus, quae item et ex parte et universa nominamus: non | |
| enim opu<s> fuit ut in servis * * * * * * |