| LIBRORVM XI—XXIV AD CICERONEM FRAGMENTA | |
| XI | |
| Iulianus GL 5.318K | |
| potestatis nostrae est illis rebus dare genera, quae ex natura | 11.7.1 |
| genus non habent. | |
| [Sergius] GL 4.492K | |
| genera dicta a generando . . . genera tan- | 8.1 |
| tum illa esse quae generant. | |
| Cledonius GL 5.41K | |
| nullam rem animalem neutro genere de- | 9.1 |
| clinari. | |
| Pomp. C. art. Don. GL 5.164K | |
| quando dubitamus principale genus, redeamus ad di- | 10.1 |
| minutionem et ex diminutivo cognoscimus principale genus. | |
| Char. GL 1.37K | |
| <h>ypocorismata semper generibus suis und<e oriun- | 11.1 |
| tur consonant, pauca dissonant, velut haec rana> hic ranun- | |
| culus, hic ung<u>is haec ungula, h<oc glandium haec glan- | |
| dula, hic panis hic pastillus et> hoc pastillum, . . . haec beta | |
| hic betace<us, haec malva hic malvaceus,> hoc pistrinum | 5 |
| haec pistrilla, ut Terentius in Ad<elphis, hic ensis haec | |
| ensicula et hic ensiculus:> sic in Rudente Plautus. | |
| Char. GL 1.110K | |
| dies communis generis est. qui masculino genere | 12.1 |
| dicendum putaverunt, has causas reddiderunt, quod dies festos | |
| auctores dixerunt, non festas, et quartum et quintum kalen- | |
| das, non quartam nec quintam, et cum hodie dicimus, nihil | |
| aliud quam hoc die intellegitur. qui vero feminino, catholico | 5 |
| utuntur, quod ablativo casu E non nisi producta finiatur, | |
| et quod deminutio eius diecula sit, non dieculus, ut ait Te- | |
| rentius: 'quod tibi addo dieculam'. Varro autem | |
| distinxit, ut masculino genere unius diei cursum significare<t>, | |
| feminino autem temporis spatium. quod nemo servavit. | 10 |
| Char. GL 1.80K | |
| catinuli. | 13.1 |
| Gr. inc. dub. nom. GL 5.584K | |
| hic n<a>evus. | 14.1 |
| Prisc. GL 2.333K | |
| talia ex Graeco sumpta | 15.1 |
| ex masculino in femininum | |
| transire et A littera finiri: ὁ κοχλίας haec cochlea, | |
| ὁ χάρτης haec charta, ὁ γαυσάπης haec | |
| gausapa. | 5 |
| Prob. Cath. GL 4.30 | |
| vas [terminata] et sis faci[un]t genetivo et dis: hoc | 16.1 |
| vas huius vasis, . . . hic vas huius vadis. | |
| vis et ipsa tertiae sunt declinationis | 17.1 |
| et similem nominativo faciunt genetivum: hic civis huius | |
| civis, haec vis huius vis et plurali hae vis . . . : nam hae vires | |
| numero semper plurali declinantur. | |
| Gel. N.A. 4.16.1 | |
| senatuis et domuis et fluctuis, qui est patrius casus ab eo quod | 18.1 |
| est senatus domus fluctus; huic senatui domui fluctui cetera- | |
| que is consimilia pariter. | |
| Char. GL 1.122K | |
| dicimus enim . . ab hoc canali siti tussi febri. | 19.1 |
| maiore tamen ex parte forma mutata est: ab hoc enim cane | |
| orbe carbone turre falce igne veste fine monte fonte ponte | |
| strig<i>le tegete ave asse axe nave classe dicimus. | |
| Char. GL 1.142K | |
| rure ordinatum arbustum. | 20.1 |
| Char. GL 1.129K | |
| falcium falces, non falceis, facit nec has merceis | 21.1 |
| nec hos axeis luntreis ventreis stirpeis urbeis corbeis vecteis | |
| †inepteis. | |
| Char. GL 1.141K | |
| horum poematorum et his poematis | 22.1 |
| oportere dici. | |
| Char. GL 1.131K | |
| git . . . per omnes casus id nomen | 23.1 |
| ire debere. |