MVTVVM MVLI SCABVNT
περὶ χωρισμοῦ
Non. 235M
    úbi lucus opácus tenerís fruticibus áptus 322.1
Non. 115M
  ut grallatores qui gradiuntur, perticae sunt ligna φύσει 323.1
ἀκίνητα, sed ab homine eo qui in is stat agitantur, sic illi
animi nostri sunt grallae, crura ac pedes nostri, φύσει ἀκίνη-
τοι, sed ab animo moventur
Non. 157M
  itaque si plures dies inter medici discessum et adventum 324.1
pollictoris interfuerunt, et id aestate, videas
Non. 228M
  ut venalem tuniculam poneret cotidie, ut videret totum, 325.1
denique etiam suis manibus lanea tracta ministrasset infectori
MYSTERIA
Non. 13M
      prisca hórrida 326.1
    silént oracla crépera in nemoribus
Non. 46M
    vúlpinare modo et concursa qualubet: erras 327.1
Non. 76M
  licet videre multos cotidie hieme in sole apricari 328.1
Non. 24M
  aes defraudasse coponem, bovam luto oblevisse, cum por- 329.1
titore serram duxe
Non. 280M
  init virgo, dos a femina ut auferatur. quae mihi postea 330.1
quam ad Concordiam dicta est
Non. 99M
  sed tibi fortasse alius molit et depsit 331.1
Non. 392M
  nascimur enim spissius quam emorimur. vix duo homines 332.1
decem mensibus edolatum unum reddunt puerum, contra una
pestilentia aut hostica acies puncto temporis immanis acervos facit