NESCIS QVID VESPER SERVS VEHAT
Gel. N.A. 13.11.1.
  nescis quid vesper serus vehat 333.1
Gel. N.A. 13.11.3
  nam multos esse non convenit, quod turba 334.1
plerumque est turbulenta, et Romae quidem stat, sedet Athenis,
nusquam autem cubat.
  ipsum deinde convivium constat 335.1
ex rebus quattuor et tum denique omnibus suis numeris ab-
solutum est, si belli homunculi conlecti sunt, si electus locus,
si tempus lectum, si apparatus non neglectus.
Gel. N.A. 13.11.3
  nec loquaces 336.1
autem convivas nec mutos legere oportet, quia eloquentia
in foro et apud subsellia, silentium vero non in convivio sed
in cubiculo esse debet.
Gel. N.A. 13.11.5
quod profecto eveniet, si de id genus rebus ad communem 338.1
vitae usum pertinentibus confabulemur, de quibus in foro atque
in negotiis agendi non est otium. dominum autem con-
vivii esse oportet non tam lautum quam sine sordibus.
  in convivio legi non omnia debent, sed ea potissimum quae simul 340a.1
sint βιωφελῆ et delectent.
Gel. N.A. 1.22.5
  in convivio legi nec omnia debent et ea potissimum quae 340b.1
simul sint βιωφελῆ et delectent, potius ut id quoque videatur
non defuisse quam superfuisse
Gel. N.A. 13.11.6
  bellaria ea maxime sunt mellita quae mellita 341.1
non sunt, πέμμασιν enim cum πέψει societas infida.