| In villa facienda stabula ita, ut bubilia sint ibi, | 1.13.1.1 |
| hieme quae possint esse caldiora. fructus, ut est vi- | |
| num et oleum, loco plano in cellis, item [ut] vasa | |
| vinaria et olearia potius faciendum: aridus, ut est | |
| faba et faenum, in tabulatis. familia ubi versetur | 5 |
| providendum, si fessi opere aut frigore aut calore, | |
| ubi commodissime possint se quiete reciperare. vilici | 2.1 |
| proximum ianuam cellam esse oportet eumque scire, | |
| qui introeat aut exeat noctu quidve ferat, praesertim | |
| si ostiarius est nemo. in primis culina videnda ut | |
| sit admota, quod ibi hieme antelucanis temporibus | 5 |
| aliquot res conficiuntur, cibus paratur ac capitur. fa- | |
| ciundum etiam plaustris ac cetero instrumento omni | |
| in cohorte ut satis magna sint tecta, quibus caelum | |
| pluvium inimicum. haec enim si intra clausum in | |
| consaepto et sub dio, furem modo non metuunt, ad- | 10 |
| versus tempestatem nocentem non resistunt. cohortes | 3.1 |
| in fundo magno duae aptiores: una ut interdius con- | |
| pluvium habeat lacum, ubi aqua saliat, qui intra sty- | |
| lobatas, cum velit, sit semipiscina. boves enim ex | |
| arvo aestate reducti hic bibunt, hic perfunduntur, nec | 5 |
| minus e pabulo cum redierunt anseres, sues, porci. | |
| in cohorte exteriore lacum esse oportet, ubi macere- | |
| tur lupinum, item alia quae demissa in aquam ad | |
| usum aptiora fiunt. cohors exterior crebro operta | 4.1 |
| stramentis ac palea occulcata pedibus pecudum fit | |
| ministra fundo, ex ea quod evehatur. secundum villam | |
| duo habere oportet stercilina aut unum bifariam di- | |
| visum. alteram enim partem fieri oportet [villam] | 5 |
| novam, alteram veterem tolli in agrum, quod enim | |
| quam recens quod conf<r>acuit melius. nec non ster- | |
| cilinum melius illud, cuius latera et summum virgis ac | |
| fronde vindicatum a sole. non enim sucum, quem | |
| quaerit terra, solem ante exugere oportet. itaque pe- | 10 |
| riti, qui possunt, ut eo aqua influat eo nomine faciunt | |
| (sic enim maxime retinetur sucus) in eoque quidam | |
| sellas familiaricas ponunt. aedificium facere oportet, | 5.1 |
| sub quod tectum totam fundi subicere possis messem, | |
| quod vocant quidam nubilarium. id secundum aream | |
| faciendum, ubi triturus sis frumentum, magnitudine | |
| pro modo fundi, ex una parti apertum, et id ab area, | 5 |
| quo et in tritura<m> proruere facile possis et, si nubi- | |
| lare coepit, inde ut rursus celeriter reicere. fenestras | |
| habere oportet ex ea parti, unde commodissime per- | |
| flari possit. Fundanius, Fructuosior, inquit, est certe | 6.1 |
| fundus propter aedificia, si potius ad anticorum dili- | |
| gentiam quam ad horum luxuriam derigas aedificatio- | |
| nem. illi enim faciebant ad fructum rationem, hi[c] | |
| faciunt ad libidines indomitas. itaque illorum villae | 5 |
| rusticae erant maioris preti[i] quam urbanae, quae nunc | |
| sunt pleraque contra. illic laudabatur villa, si habe- | |
| bat culinam rusticam bonam, praesepi[i]s laxas, cellam | |
| vinariam et oleariam ad modum agri aptam et pavi- | |
| mento proclivi in lacum, quod saepe, ubi conditum | 10 |
| novum vinum, orcae in Hispania[m] fervore musti ruptae | |
| neque non dolea in Italia. item cetera ut essent in | |
| villa huiusce modi, quae cultura quaer<er>et, provide- | |
| bant. nunc contra villam urbanam quam maximam ac | 7.1 |
| politissimam habeant dant operam ac cum Metelli ac | |
| Luculli villis pessimo publico aedificatis certant. quo | |
| hi laborant ut spectent sua aestiva triclinaria ad frigus | |
| orientis, hiberna ad solem occidentem, potius quam, | 5 |
| ut antiqui, in quam partem cella vinaria aut olearia | |
| fenestras haberet, cum fructus in ea vinarius quaerat | |
| ad dolia aera frigidiorem, item olearia calidiorem. item | |
| videre oportet, si est collis, nisi quid impedit, ut ibi | |
| potissimum ponatur villa. | 10 |