| Villa[m] aedificanda[m] potissimum ut intra saepta | 1.11.2.4 |
| villae habeat aquam, si non, quam proxime: primum | 5 |
| quae ibi sit nata, secundum quae influat perennis. si | |
| omnino aqua non est viva, cisternae faciendae sub | |
| tectis et lacus sub dio, ex altero loco ut homines, | |
| ex altero ut pecus uti possit. danda[m] opera[m] ut | 12.1.1 |
| potissimum sub radicibus montis silvestris villam ponat, | |
| ubi pastiones sint laxae, item ut contra ventos, qui sa- | |
| luberrimi in agro flabunt. quae posita est ad exortos | |
| aequinoctiales, aptissima, quod aestate habet umbram, | 5 |
| hieme solem. sin cogare secundum flumen aedificare, | |
| curandum ne adversum eam ponas: hieme enim fiet | |
| vehementer frigida et aestate non salubris. a<d>ver- | 2.1 |
| tendum etiam, siqua erunt loca palustria, et propter | |
| easdem causas, et quod [arescunt] crescunt animalia | |
| quaedam minuta, quae non possunt oculi consequi, | |
| et per aera intus in corpus per os ac nares perveniunt | 5 |
| atque efficiunt difficilis morbos. Fundanius, Quid pot- | |
| ero, inquit, facere, si istius modi mi fundus heredi- | |
| tati obvenerit, quo minus pestilentia noceat? Istuc | |
| vel ego possum respondere, inquit Agrius: vendas, | |
| quot assibus possis, aut si nequeas, relinquas. At | 3.1 |
| Scrofa, Vitandum, inquit, ne in eas partes spectet | |
| villa, e quibus ventus gravior [ex iis partibus] af- | |
| flare soleat, neve in convalli cava et ut potius in | |
| sublimi loco aedifices, qui quod perflatur, siquid est | 5 |
| quod adversarium inferatur, facilius discutitur. prae- | |
| terea quod a sole toto die inlustratur, salubrior est, | |
| quod et bestiolae, siquae prope nascuntur et inferun- | |
| tur, aut efflantur aut aritudine cito pereunt. nimbi | 4.1 |
| repentini ac torrentes fluvii periculosi illis, qui in | |
| humilibus ac cavis locis aedificia habent, et repen- | |
| tinae praedonum manus quod improviso[s] facilius op- | |
| primere possunt, ab hac utraque <re> superiora loca | 5 |
| tutiora. |