| Ille, Modos, quibus metirentur rura, alius alios | 1.10.1.1 |
| constituit. nam in Hispania ulteriore metiuntur iugis, | |
| in Campania versibus, apud nos in agro Romano ac | |
| Latino iugeris. iugum vocant, quod iuncti boves uno | |
| die exarare possint. versum dicunt centum pedes | 5 |
| quoquo versum quadratum. iugerum, quod quadratos | 2.1 |
| duos actus habeat. actus quadratus, qui et latus est | |
| pedes cxx et longus totidem: is modus acnua latine | |
| appellatur. iugeri pars minima dicitur scripulum, id | |
| est decem pedes et longitudine et latitudine quadra- | 5 |
| tum. ab hoc principio mensores non numquam dicunt | |
| in subsicivum esse unciam agri aut sextantem, si<c> | |
| quid aliud, cum ad iugerum pervenerunt, quod habet | |
| iugerum scripula cclxxxviii, quantum as antiquos | |
| noster ante bellum punicum pendebat. bina iugera | 10 |
| quod a Romulo primum divisa dicebantur viritim, quae | |
| heredem sequerentur, heredium appellarunt. haec post- | |
| ea centum centuria. centuria est quadrata, in omnes | |
| quattuor partes ut habeat latera longa pedum ∞ ∞ c #¹¹¹⁹. | |
| hae porro quattuor, centuriae coniunctae ut sint in | 15 |
| utramque partem binae, appellantur in agris divisis | |
| viritim publice saltus. | |
| In modo fundi non animadverso lapsi multi, quod | 11.1.1 |
| alii villam minus magnam fecerunt, quam modus | |
| postulavit, alii maiorem, cum utrumque sit contra rem | |
| familiarem ac fructum. maiora enim tecta et aedifica- | |
| mus pluris et tuemur sumptu maiore. minora cum | 5 |
| sunt, quam postulat fundus, fructus solent disperire | |
| [L]. dubium enim non est quin cella vinaria maior | 2.1 |
| sit facienda in eo agro, ubi vineta sint, ampliora ut | |
| horrea, si frumentarius ager est. |