| Terra, inquam, cuius modi sit refert et ad quam | 1.9.1.1 |
| rem bona aut non bona sit. e[t]a tribus modis dicitur, | |
| communi et proprio et mixto. communi, ut cum di- | |
| cimus orbem terrae et terram Italiam aut quam aliam. | |
| in ea enim et lapis et harena et cetera eius generis | 5 |
| sunt in nominando comprensa. altero modo dicitur | |
| terra proprio nomine, quae nullo alio vocabulo neque | |
| cognomine adiecto appellatur. tertio modo dicitur | 2.1 |
| terra, quae est mixta, in qua seri potest quid et nasci, | |
| ut argillosa aut lapidosa, sic aliae, cum in hac species | |
| non minus sint multae quam in illa communi propter | |
| admixtiones. in illa enim cum si<n>t dissimili vi ac | 5 |
| potestate partes permultae, in quis lapis, marmor, | |
| rudus, harena, sabulo, argilla, rubrica, pulvis, creta, | |
| cinis, carbunculus, id est quae sole perferve ita fit, | |
| ut radices satorum comburat, ab iis quae proprio no- | 3.1 |
| mine dicitur terra, cum est admixta ex iis generibus | |
| aliqua re, [cum] dicitur aut cretosa * * * sic ab aliis | |
| generum discriminibus mixta. horum varietatis ita | |
| genera haec, ut praeterea suptiliora sint alia, minimum | 5 |
| in singula facie[s] ter[re]na, quod alia terra est valde la- | |
| pidosa, alia mediocriter, alia prope pura. sic de aliis | |
| generibus reliquis admixtae terrae tres gradus ascen- | |
| dunt eosdem. praeterea hae ipsae ternae species | 4.1 |
| ternas in se habent alias, quod partim sunt umidiores, | |
| partim aridiores, partim mediocres. neque non haec | |
| discrimina pertinent ad fructus vehementer. itaque | |
| periti in loco umidiore far adoreum potius serunt | 5 |
| quam triticum, contra in aridiore hordeum potius | |
| quam far, in mediocri utrumque. praeterea etiam dis- | 5.1 |
| crimina omnium horum generum subtiliora alia, ut | |
| in sabulosa terra, quod ibi refert sabulo albus sit an | |
| rubicundus, quod subalbus ad serendos surculos alienus, | |
| contra rubicundior appositus. sic magna tria discri- | 5 |
| mina terrae, quod refert utrum sit macra an pinguis | |
| an mediocris, quod ad culturam pinguis fecundior ad | |
| multa, macra contra. itaque †nus, ut in Pupinia, | |
| neque arbores prolixae neque vites feraces, neque | |
| stramenta videre crassa possis neque ficum mariscam | 10 |
| et arbores plerasque ac prata retorrida muscosa. contra | 6.1 |
| in agro pingui, ut in Etruria, licet videre et segetes | |
| fructuosas ac restibilis et arbores prolixas et omnia | |
| sine musco. in mediocri autem terra, ut in Tiburti, | |
| quo[d] propius accedit ut non sit macra, quam ut sit | 5 |
| ieiuna, eo ad omnes res commodior, quam si inclinabit | |
| ad illud quod deterius. Stolo, Non male, inquit, quae | 7.1 |
| sit idonea terra ad colendum aut non, Diophanes Bi- | |
| thynos scribit signa sumi posse aut ex ipsa aut quae | |
| nascuntur ex iis: ex ipsa, si sit terra alba, si nigra, | |
| si levis, quae cum fodiatur, facile frietur, natura quae | 5 |
| non sit cineracia neve vehementer densa: ex iis autem | |
| quae enata sunt fera, si sunt prolixa atque [ea] quae | |
| ex iis nasci debent earum rerum feracia. sed quod | |
| sequitur, tertium illut de modis dic[i]. |