| Refert, inquam, quod genus vineae sit, quod sunt | 1.8.1.3 |
| multae species eius. aliae enim humiles ac sine ri- | |
| dicis, ut in Hispania, aliae sublimes, [ut] quae appellantur | 5 |
| iugatae, ut pleraeque in Italia. cuius <generis> nomina | |
| duo, pedamenta et iuga. quibus stat rectis vinea, di- | |
| cuntur pedamenta; quae transversa iunguntur, iuga: | |
| ab eo quoque vineae iugatae. iugorum genera fere | 2.1 |
| quattuor, pertica, harundo, restes, vites: pertica, ut in | |
| Falerno, harundo, ut in Arpano, restes, ut in Brundi- | |
| sino, vites, ut in Mediolanensi. iugationis species | |
| duae, una derecta, ut in agro Canusino, altera con- | 5 |
| pluviata in longitudinem et latitudinem iugata, ut in | |
| Italia pleraeque. haec ubi domo nascuntur, vinea non | |
| metuit sumptum; ubi multa e[t] propinqua villa[m], non | |
| valde. primum genus quod dixi maxime quaerit sa- | 3.1 |
| licta, secundum harundineta, tertium iunceta aut eius | |
| generis rem aliquam, quartum arbusta, ubi traduces | |
| possint fieri vitium, ut Mediolanenses faciunt in ar- | |
| boribus, quas vocant opulos, Canusini in †hardu- | 5 |
| latione in ficis. pedamentum item fere quattuor ge- | 4.1 |
| nerum: unum robustum, quod optimum solet adferri | |
| in vineam e querco ac iunipiro et vocatur ridica: | |
| alterum palus e pertica, meliore dura, quo diuturnior; | |
| quem cum infimum terra solvit, puter evertitur et fit | 5 |
| solum summum: tertium, quod horum inopiae subsidio | |
| misit harundinetum. inde enim aliquot colligatas | |
| libris demittunt in tubulos fictiles cum fundo per- | |
| tuso[s], quas cuspides appellant, qua umor adventicius | |
| transire possit. quartum est pedamentum nativum | 10 |
| eius generis, ubi ex arboribus in arbores traductis | |
| vitibus vinea fit, quos traduces quidam rumpos ap- | |
| pellant. vineae altitudinis modus longitudo hominis, | 5.1 |
| intervalla pedamentorum, qua boves iuncti arare pos- | |
| sint. ea minus sumptuosa vinea, quae sine iugo mi- | |
| nistrat acratophoro vinum. huius genera duo: unum, | |
| in quo terra cubilia praebet uvis, ut in Asia multis | 5 |
| locis, quae saepe vulpibus et hominibus fit communis. | |
| nec non si parit humus mures, minor fit vindemia, | |
| nisi totas vineas oppleris muscipulis, quod in insula | |
| Pandateria faciunt. alterum genus vineti, ubi ea modo | 6.1 |
| removetur a terra vitis, quae ostendit se adferre uvam. | |
| sub eam, ubi nascitur uva, subiciuntur circiter bipe- | |
| dales e surculis furcillae, ne vindemia facta denique | |
| discat pendere in palma aut funiculo aut vinctu, quod | 5 |
| antiqui vocabant cestum. ibi dominus simul ac vidit | |
| occipitium vindemiatoris, furcillas reducit hibernatum | |
| in tecta, ut sine sumptu harum opera altero anno uti | |
| possit. hac consuetudine in Italia utuntur Reatini. | |
| haec ideo varietas maxime, quod terra cuius modi sit | 7.1 |
| refert. ubi enim natura [h]umida, ibi altius vitis tollenda, | |
| quod in partu et alimonio vinum non ut in calice | |
| quaerit aquam, sed solem. itaque ideo, ut arbitror, | |
| primum e vinea in arbores escendit vitis. | 5 |