| Stolo, Quod ad hanc formam naturalem pertinet, de | 1.7.1.1 |
| eo non incommode Cato videtur dicere, cum scribit | |
| optimum agrum esse, qui sub radice montis situs sit | |
| et spectet ad meridianam caeli partem. Subicit Scrofa, | 2.1 |
| De formae cultura hoc dico, quae specie fiant venu- | |
| stiora, sequi ut maiore quoque fructu sint, ut qui | |
| habent arbusta, si sata sunt in quincuncem, propter | |
| ordines atque intervalla modica. itaque maiores nostri | 5 |
| ex arvo aeque magno[s] male consito et minus multum | |
| et minus bonum faciebant vinum et frumentum, quod | |
| quae[que] suo quicque loco sunt posita, ea minus | |
| loci occupant, et minus officit aliud alii ab sole ac | |
| luna et vento. hoc licet coniectura videre ex aliquot | 3.1 |
| rebus, ut nuces integras quas uno modio comprendere | |
| possis, quod putamina suo loco quaeque habet natura | |
| composita, cum easdem, si fregeris, vix sesquimodio | |
| concipere possis. praeterea quae arbores in ordinem | 4.1 |
| satae sunt, eas aequabiliter ex omnibus partibus sol | |
| ac luna coquunt. quo fit ut uvae et oleae plures | |
| nascantur et ut celerius coquantur. quas res duas | |
| sequuntur altera illa duo, ut plus [L] reddant musti | 5 |
| et olei et preti[i] pluris. | |
| Sequitur secundum illud, quali terra solum sit | 5.1 |
| fundi, a qua parte vel maxime bonus aut non bonus | |
| appellatur. refert enim, quae res in eo seri nascique | |
| et cuius modi possint: non enim eadem omnia in | |
| eodem agro recte possunt. nam ut alius est ad vitem | 5 |
| appositus, alius ad frumentum, sic de ceteris alius | |
| ad aliam rem. itaque Cretae ad Cortyniam dicitur | 6.1 |
| platanus esse, quae folia hieme non amittat, itemque in | |
| Cypro, ut Theophrastus ait, una, item Subari, | |
| qui nunc Thurii dicuntur, quercus simili esse natura, | |
| quae est in oppidi conspectu: item contra atque apud | 5 |
| nos fieri ad Elephantinen, ut neque ficus neque vites | |
| amittant folia. propter eandem causam multa sunt | |
| bifera, ut vitis apud mare Zmyrnae, malus [biferae | |
| ut] in agro Consentino. idem ostendit, quod in locis | 7.1 |
| feris plura ferunt, in iis quae sunt culta meliora. | |
| eadem de causa sunt quae non possunt vivere nisi in | |
| loco aquoso aut etiam aqua, et id discriminatim [ut] | |
| alia in lacubus, ut <h>arundines in Reatino, alia in | 5 |
| fluminibus, ut in Epiro arbores alni, alia in mari, ut | |
| scribit Theophrastus palmas et squillas. in Gallia | 8.1 |
| transalpina intus, ad Rhenum cum exercitum ducerem, | |
| aliquot regiones accessi, ubi nec vitis nec olea nec | |
| poma nascerentur, ubi agros stercorarent candida fos- | |
| sicia creta, ubi salem nec fossicium nec maritimum | 5 |
| haberent, sed ex quibusdam lignis combustis carboni- | |
| bus salsis pro eo uterentur. Stolo, Cato quidem, | 9.1 |
| inquit, gradatim praeponens alium alio agrum meliorem | |
| dicit esse in novem discriminibus, quod sit primus ubi | |
| vineae possint esse bono vino et multo, secundus ubi | |
| <h>ortus inriguus, tertius ubi salicta, quartus ubi oliveta, | 5 |
| quintus ubi pratum, sextus ubi campus frumentarius, | |
| septimus ubi caedua silva, octavus ubi arbustum, nonus | |
| ubi glandaria silva. Scrofa, Scio, inquit, scribere illum; | 10.1 |
| sed de hoc non consentiunt omnes, quod alii dant | |
| primatum bonis pratis, ut ego, a quo[que] antiqui | |
| prata parata appellarunt. Caesar Vopiscus, aedilicius | |
| causam cum ageret apud censores, campos Roseae | 5 |
| Italiae dixit esse sumen, in quo relicta pertica po- | |
| stridie non appareret propter herbam. contra vineam | 8.1.1 |
| sunt qui putent sumptu fructum devorare. |