| Igitur primum de solo fundi videndum haec quat- | 1.6.1.1 |
| tuor, quae sit forma, quo in genere terrae, quantus, | |
| quam per se tutus. formae cum duo genera sint, | |
| una quam natura dat, altera quam sationes imponunt, | |
| prior, quod alius ager bene natus, alius male, posterior, | 5 |
| quod alius fundus bene consitus est, alius male, dicam | |
| prius de naturali. igitur cum tria genera sint a specie | 2.1 |
| simplicia agrorum, campestre, collinum, montanum, et | |
| ex iis tribus quartum, ut in eo fundo haec duo aut | |
| tria sint, [a]ut multis locis licet videre, e quibus tribus | |
| fastigiis simplicibus sine dubio infimis alia cultura | 5 |
| aptior quam summis, quod haec calidiora quam summa, | |
| sic collinis, quod ea tepidiora quam infima aut summa: | |
| haec apparent magis ita esse in latioribus regionibus, | |
| simplicia cum sunt. itaque ubi lati campi, ibi magis | 3.1 |
| aestus, et eo in Apulia loca calidiora ac graviora, | |
| et ubi montana, ut in Vesuvio, quod leviora et ideo | |
| salubriora: qui colunt deorsum, magis aestate labo- | |
| rant, qui susum, magis hieme. verno tempore in | 5 |
| campestribus maturius eadem illa seruntur quae in | |
| superioribus et celerius hic quam illic coguntur. nec | |
| non susum quam deorsum tardius seruntur ac metuntur. | |
| quaedam in montanis prolixiora nascuntur ac firmiora | 4.1 |
| propter frigus, ut abietes ac sappini, hic, quod te<pi>- | |
| diora, populi ac salices: susum fertiliora, ut arbutus | |
| ac quercus, deosum, ut nuces graecae ac mariscae | |
| fici. in collibus humilibus societas maior cum cam- | 5 |
| pestri fructu quam cum montano, in altis contra. | |
| propter haec tria fastigia formae discrimina quaedam | 5.1 |
| fiunt sationum, quod segetes meliores existimantur | |
| esse campestres, vineae collinae, silvae montanae. | |
| plerumque hiberna iis [esse] meliora, qui colunt cam- | |
| pestria, quod tunc prata ibi herbosa, putatio arborum | 5 |
| tolerabilior: contra aestiva montanis locis commo- | |
| diora, quod ibi tum et pabulum multum, quod in | |
| campis aret, ac cultura arborum aptior, quod tum hic | |
| frigidior aer. campester locus is melior, qui totus | 6.1 |
| aequabiliter in unam partem verget, quam is qui est | |
| ad libellam aequos, quod is, cum aquae non habet | |
| delapsum, fieri solet uliginosus: eo magis, siquis est | |
| inaequabilis, eo deterior, quod fit propter lacunas aquo- | 5 |
| sus. haec atque huiusce modi tria fastigia agri ad | |
| colendum disperiliter habent momentum. |