| Sed quoniam agri culturae quod esset [id] initium | 1.5.1.1 |
| et finis dixi, relinquitur quot partes ea disciplina habeat | |
| ut sit videndum. Equidem innumerabiles mihi viden- | |
| tur, inquit Agrius, cum lego libros Theophrasti com- | |
| plures, qui inscribuntur φυτῶν ἱστορίας et alteri φυ- | 5 |
| τικῶν αἰτίων. Stolo[n], Isti, inquit, libri non tam idonei | 2.1 |
| iis qui agrum colere volunt, quam qui scholas philo- | |
| sophorum; neque eo dico, quo[t] <non> habeant et utilia | |
| et communia quaedam. quapropter tu potius agri | 3.1 |
| culturae partes nobis expone. Scrofa, Agri culturae, | |
| inquit, quattuor sunt partes summae: e quis prima | |
| cognitio fundi, solum partesque eius quales sint; se- | |
| cunda, quae in eo fundo opus sint ac debeant esse | 5 |
| culturae causa; tertia, quae in eo praedio colendi | |
| causa sint facienda; quarta, quo quicque tempore in | |
| eo fundo fieri conveniat. de his quattuor gener<alibus | 4.1 |
| part>ibus singulae minimum in binas dividuntur species, | |
| quod habet prima ea quae ad solum pertinent terrae | |
| et iterum quae ad villas et stabula. secunda pars, | |
| quae moventur atque in fundo debe[a]nt esse culturae | 5 |
| causa, est item bipertita, de hominibus, per quos co- | |
| lendum, et de reliquo instrumento. tertia pars [quae] | |
| de rebus dividitur, quae ad quamque rem sint prae- | |
| paranda et ubi quaeque facienda. quarta pars de | |
| temporibus, quae ad solis circumitum annu<u>m sint | 10 |
| referenda et quae ad lunae menstruum cursum. de | |
| primis quattuor partibus prius dicam, deinde subtilius | |
| de octo secundis. |