| Igitur, inquit Agrasius, quae diiungenda essent a | 1.3.1.1 |
| cultura cuius modi sint, quoniam discretum, de iis | |
| rebus quae [in] scientia sit in colendo nos docet<e>, | |
| ars id an quid aliud, et a quibus carceribus decurrat | |
| ad metas. Stolo cum aspexisset Scrofam, Tu, inquit, | 5 |
| et aetate et honore et scientia quod praestas, dicere | |
| debes. Ille non gravatus, Primum, inquit, non modo | |
| est ars, sed etiam necessaria ac magna; eaque est | |
| scientia, quae sint in quoque agro serenda ac facienda, | |
| quo terra maximos perpetuo reddat fructus. eius prin- | 4.1.1 |
| cipia sunt eadem, quae mundi esse Ennius scri- | |
| bit, aqua, terra, anima et sol. haec enim cognoscenda, | |
| priusquam iacias semina, quod initium fructuum oritur. | |
| hinc profecti agricolae ad duas metas dirigere debent, | 5 |
| ad utilitatem et voluptatem. utilitas quaerit fructum, | |
| voluptas delectationem: priores partes agit quod utile | |
| est, quam quod delectat. nec non ea, quae faciunt | 2.1 |
| cultura honestiorem agrum, pleraque non solum fruc- | |
| tuosiorem eadem faciunt, ut cum in ordinem sunt | |
| consita arbusta atque oliveta, sed etiam vendibiliorem | |
| atque adiciunt ad fundi pretium. nemo enim eadem | 5 |
| utilitati non formosius quod est emere mavult pluris, | |
| quam si est fructuosus turpis. utilissimus autem is | 3.1 |
| ager qui salubrior est quam alii, quod ibi fructus | |
| certus; contra [quod] in pestilenti calamitas, quamvis | |
| in feraci agro, colonum ad fructus pervenire non pa- | |
| titur. etenim ubi ratio cum orco habetur, ibi non | 5 |
| modo fructus est incertus, sed etiam colentium vita. | |
| quare ubi salubritas non est, cultura non aliud est | |
| atque alea domini vitae ac rei familiaris. nec haec | 4.1 |
| non deminuitur scientia. ita enim salubritas, quae | |
| ducitur e caelo ac terra, non est in nostra potestate, | |
| sed in naturae, ut tamen multum sit in nobis, quo | |
| graviora quae sunt ea diligentia leviora facere pos- | 5 |
| simus. etenim si propter terram aut aquam odore[m], | |
| quem aliquo loco eructat, pestilentior est fundus, aut | |
| propter caeli regionem ager calidior sit, aut ventus | |
| non bonus flet, haec vitia emendari solent domini | |
| scientia ac sumptu, quod permagni interest, ube sint | 10 |
| positae villae, quantae sint, quo spectent porticibus, | |
| [h]ostiis ac fenestris. an non ille Hippocrates medicus | 5.1 |
| in magna pestilentia non unum agrum, sed multa | |
| oppida scientia servavit? sed quid ego illum voco ad | |
| testimonium? non hic Varro noster, cum Corcyrae | |
| esset exercitus ac classis et omnes domus repletae | 5 |
| essent aegrotis ac funeribus, immisso fenestris novis | |
| aquilone et obstructis pestilentibus ianuaque permu- | |
| tata ceteraque eius generis diligentia suos comites ac | |
| familiam incolumes reduxit? |