| Scrofa, Diiungamus igitur, inquit, pastionem a | 1.2.21.11 |
| cultura, et siquis quid vult aliud [aliud]. Anne ego, | 22.1 |
| inquam, sequar Sasernarum patris et fili[i] libros ac | |
| magis putem pertinere, figilinas quem ad modum exer- | |
| ceri oporteat, quam argentifodinas aut alia [metalla] | |
| metalla, quae sine dubio in aliquo agro fiunt? sed ut | 23.1 |
| neque lapidicinae neque harenariae ad agri culturam | |
| pertinent, sic figilinae. neque ideo non in quo agro | |
| idoneae possunt esse non exercendae, atque ex iis | |
| capiendi fructus: ut etiam, si ager secundum viam et | 5 |
| op<p>ortunus viatoribus locus, aedificandae tabernae de- | |
| vorsoriae, quae tamen, quamvis sint fructuosae, nihilo | |
| magis sunt agri culturae partes. non enim, siquid | |
| propter agrum aut etiam in agro profectus domino, | |
| agri culturae acceptum referre debet, sed id modo | 10 |
| quod ex satione <e> terra sit natum ad fruendum. Suscipit | 24.1 |
| Stolo, Tu, inquit, invides tanto scriptori et obstrigil- | |
| <l>andi causa figlinas reprehendis, cum praeclara quae- | |
| dam, ne laudes, praetermittas, quae ad agri culturam | |
| vehementer pertineant. Cum subrisisset Scrofa, quod | 25.1 |
| non ignorabat libros et despiciebat, et Agrasius se scire | |
| modo putaret ac Stolonem rogasset ut diceret, coepit: | |
| Scribit cimices quem ad modum interfici oporteat his | |
| verbis: 'cucumerem anguinum condito in aquam eamque | 5 |
| infundito quo voles, nulli accedent; vel fel bubulum | |
| cum aceto mixtum, unguito lectum'. Fundanius aspicit | 26.1 |
| ad Scrofam, Et tamen verum dicit, inquit, hic, ut hoc | |
| scripserit in agri cultura. Ille, Tam <h>ercle quam hoc, | |
| siquem glabrum facere velis, quod iubet ranam luridam | |
| coicere in aquam, usque qua ad tertiam partem deco- | 5 |
| xeris, eoque unguere corpus. Ego, Quod magis, inquam, | |
| pertineat ad Fundani[i] valetudinem [et] in eo libro, est | |
| satius dicas: nam huiusce pedes solent dolere, in fronte | |
| contrahere rugas. Dic sodes, inquit Fundanius: nam | 27.1 |
| malo de meis pedibus audire, quam quem ad modum | |
| pedes betaceos seri oporteat. Stolo subridens, Dicam, | |
| inquit, eisdem quibus ille verbis scripsit (vel Tarquen- | |
| nam audivi, cum homini pedes dolere coepissent, qui | 5 |
| tui meminisset, ei mederi posse): 'ego tui memini, | |
| medere meis pedibus, terra pestem teneto, salus hic | |
| maneto in meis pedibus'. hoc ter noviens cantare | |
| iubet, terram tangere, despuere, ieiunum cantare. Multa, | 28.1 |
| inquam, item alia miracula apud Sasernas invenies, | |
| quae omnia sunt diversa ab agri cultura et ideo re- | |
| pudianda. Quasi vero, inquit, non apud ceteros quoque | |
| scriptores talia reperiantur. an non in magni illius | 5 |
| Catonis libro, qui de agri cultura est editus, scripta | |
| sunt permulta similia, ut haec, quem ad modum pla- | |
| centam facere oporteat, quo pacto libum, qua | |
| ratione pernas sallere? Illud non dicis, inquit | |
| Agrius, quod scribit, 'si velis in convivio mul- | 10 |
| tum bibere cenareque libenter, ante esse oportet brassi- | |
| cam crudam ex aceto aliqua folia quinque'. |