| Illi interea ad nos, et Stolo, Num cena comessa, | 1.2.11.1 |
| inquit, venimus? nam non L. videmus Fundilium, | |
| qui nos advocavit. Bono animo este, inquit Agrius. | |
| nam non modo ovom illut sublatum est, quod ludis | |
| circ[i]ensibus novissimi curriculi finem facit quadrigis, | 5 |
| sed ne illud quidem ovom vidimus, quod in cenali | |
| pompa solet esse primum. itaque dum id nobiscum | 12.1 |
| una videatis ac venit aeditumus, docete nos, agri cul- | |
| tura quam summam habeat, utilitatemne an volupta- | |
| tem an utrumque. ad te enim rudem esse agri cul- | |
| turae nunc, olim ad Stolonem fuisse dicunt. Scrofa, | 5 |
| Prius, inquit, discernendum, utrum quae serantur in | |
| agro, ea sola sint in cultura, an etiam quae inducan- | |
| tur in rura, ut oves et armenta. video enim, qui de | 13.1 |
| agri cultura scripserunt et poenice et graece et latine, | |
| latius vagatos, quam oportuerit. Ego vero, inquit | |
| Stolo, eos non in omni re imitandos arbitror et eo | |
| melius fecisse quosdam, qui minore pomerio finierunt | 5 |
| exclusis partibus quae non pertinent ad hanc rem. | |
| quare tota pastio, quae coniungitur a plerisque cum | |
| agri cultura, magis ad pastorem quam ad agricolam | |
| pertinere videtur. quocirca principes qui utrique rei | 14.1 |
| praeponuntur vocabulis quoque sunt diversi, quod unus | |
| vocatur vilicus, alter magister pecoris. vilicus agri | |
| colendi causa constitutus atque appellatus a villa, | |
| quod ab eo in eam convehuntur fructus et evehuntur, | 5 |
| cum veneunt. a quo rustici etiam nunc quoque viam | |
| veham appellant propter vecturas et vellam, non villam, | |
| quo vehunt et unde vehunt. item dicuntur qui vec- | |
| turis vivunt velaturam facere. Certe, inquit Fundanius, | 15.1 |
| aliut pastio et aliut agri cultura, sed adfinis et ut | |
| dextra tibia alia quam sinistra, ita ut tamen sit quo- | |
| dam modo coniuncta, quod est altera eiusdem carminis | |
| modorum incentiva, altera succentiva. Et quidem | 16.1 |
| licet adicias, inquam, pastorum vitam esse incentivam, | |
| agricolarum succentivam auctore doctissimo homine | |
| Dicaearcho, qui Graeciae vita qualis fuerit ab | |
| initio nobis ita ostendit, ut superioribus temporibus fuisse | 5 |
| doceat, cum homines pastoriciam vitam agerent neque | |
| scirent etiam arare terram aut serere arbores aut | |
| putare; ab iis inferiore gradu aetatis susceptam agri | |
| culturam. quocirca ea succinit pastorali [L], quod | |
| est inferior, ut tibia sinistra a dextrae foraminibus. | 10 |
| Agrius, Tu, inquit, tibicen non solum adimis domino | 17.1 |
| pecus, sed etiam servis peculium, quibus domini dant | |
| ut pascant, atque etiam leges colonicas tollis, in qui- | |
| bus scribimus, colonus in agro surculario ne capra | |
| <na>tum pascat: quas etiam astrologia in caelum re- | 5 |
| cepit, non longe ab tauro. Cui Fundanius, Vide, inquit, | 18.1 |
| ne, Agri, istuc sit ab hoc, cum in legibus etiam scri- | |
| batur 'pecus quoddam'. quaedam enim pecudes cul- | |
| turae sunt inimicae ac veneno, ut istae, quas dixi<sti>, | |
| caprae. eae enim omnia novella sata carpendo cor- | 5 |
| rumpunt, non minimum vites atque oleas. itaque | 19.1 |
| propterea institutum diversa de causa ut ex caprino | |
| genere ad alii dei aram hostia adduceretur, ad alii | |
| non sacrificaretur, cum ab eodem odio alter videre | |
| nollet, alter etiam videre pereuntem vellet. sic factum | 5 |
| ut Libero patri, repertori vitis, <h>irci immolarentur, | |
| proinde ut capite darent poenas; contra ut Minervae | |
| caprini generis nihil immolarent propter oleam, quod | |
| eam quam laeserit fieri dicunt sterilem: eius enim | |
| salivam esse fructuis venenum [L]: hoc nomine etiam | 20.1 |
| Athenis in arcem non inigi, praeterquam semel ad | |
| necessarium sacrificium, ne arbor olea, quae primum | |
| dicitur ibi nata, a capra tangi possit. Nec [n]ullae, in- | |
| quam, pecudes agri culturae sunt propriae, nisi quae | 5 |
| agrum opere, quo cultior sit, adiuvare, ut eae quae | |
| iunctae arare possunt. Agrasius, Si istuc ita est, in- | 21.1 |
| quit, quo modo pecus removeri potest ab agro, cum | |
| stercus, quod plurimum prodest, greges pecorum mi- | |
| nistrent? Sic, inquit Agrius, venalium greges dicemus | |
| agri culturam esse, si propter istam rem habendum | 5 |
| statuerimus. sed error hinc, quod pecus in agro esse | |
| potest et fructus in eo agro ferre, quod non sequen- | |
| dum. nam sic etiam res aliae diversae ab agro erunt | |
| adsumendae, ut si habet plures in fundo textores atque | |
| institutos histonas, sic alios artifices. | 10 |