| Sementivis feriis in aedem Telluris veneram ro- | 1.2.1.1 |
| gatus ab aeditumo, ut dicere didicimus a patribus | |
| nostris, ut corrigimur a recentibus urbanis, ab aedituo. | |
| offendi ibi C. Fundanium, socerum meum, et C. Agrium | |
| equitem R. Socraticum et P. Agrasium publicanum | 5 |
| spectantes in pariete pictam Italiam. Quid vos hic? | |
| inquam, num feriae sementivae otiosos huc adduxerunt, | |
| ut patres et avos solebant nostros? Nos vero, inquit | 2.1 |
| Agrius, ut arbitror, eadem [de] causa quae te, rogatio | |
| aeditumi. itaque si ita est, ut annuis, morere oportet | |
| nobiscum, dum ille revertatur. nam accersitus ab | |
| aedile, cuius procuratio huius templi est, nondum re- | 5 |
| diit et nos uti expectaremus se reliquit qui rogaret. | |
| Voltis igitur interea vetus proverbium, quod est 'Ro- | |
| manus sedendo vincit', usurpemus, dum ille venit? | |
| Sane, inquit Agrius, et simul cogitans portam itineri | |
| dici longissimam esse ad subsellia sequentibus nobis | 10 |
| procedit. | |
| Cum consedissemus, Agrasius, Vos, qui multas | 3.1 |
| perambulastis terras, ecquam cultiorem Italia vidistis? | |
| inquit. Ego vero, Agrius, nullam arbitror esse quae | |
| tam tota sit culta. primum cum orbis terrae divisus | |
| sit in duas partes ab Eratosthene maxume secundum | 5 |
| naturam, ad meridiem versus et ad septemtriones, et | 4.1 |
| sine dubio quoniam salubrior pars septemtrionalis est | |
| quam meridiana, et quae salubriora illa fructuosiora, | |
| dicendum utique Italiam magis e<ti>am fuisse op<p>or- | |
| tunam ad colendum quam Asiam, primum quod est <in> | 5 |
| Europa, secundo quod haec temperatior pars quam in- | |
| terior. nam intus paene sempiternae hiemes, neque | |
| mirum, quod sunt regiones inter circulum septemtrio- | |
| nalem et inter cardinem caeli, ubi sol etiam sex mensi- | |
| bus continuis non videtur. itaque in oceano in ea parte | 10 |
| ne navigari quidem posse dicunt propter mare congela- | |
| tum. Fundanius, Em ubi tu quicquam nasci putes | 5.1 |
| posse aut coli natum. verum enim est illud Pacuvi, | |
| sol si perpetuo sit aut nox, flammeo vapore aut fri- | |
| gore terrae fructos omnis interire. ego hic, ubi nox | |
| et dies modice redit et abit, tamen aestivo die, si non | 5 |
| diffinderem meo insiticio somno meridie, vivere non | |
| possum. illic in semenstri die aut nocte quem ad mo- | 6.1 |
| dum quicquam seri aut alescere aut meti possit? | |
| contra quid in Italia utensile non modo non nascitur, | |
| sed etiam non egregium fit? quod far conferam Cam- | |
| pano? quod triticum Apulo? quod vinum Falerno? | 5 |
| quod oleum Venafro? non arboribus consita Italia, ut tota | |
| pomarium videatur? an Phrygia magis vitibus cooperta, | 7.1 |
| quam Homerus appellat ἀμπελόεσσαν, quam haec? | |
| aut <tritico> Argos, quod idem poeta πολύπυρον? | |
| in qua terra iugerum unum denos et quinos denos culleos | |
| fert vini, quot quaedam in Italia regiones? an non | 5 |
| M. Cato scribit in libro Originum sic: 'ager Gallicus | |
| Romanus vocatur, qui viritim cis Ariminum datus est | |
| ultra agrum Picentium. in eo agro aliquotfariam in | |
| singula iugera dena cullea vini fiunt'? nonne item in | |
| agro Faventino, a quo ibi trecenariae appellantur vites, | 10 |
| quod iugerum trecenas amphoras reddat? Simul aspicit | |
| me, Certe, inquit, Libo Marcius, praefectus fabrum tuos, | |
| in fundo suo Faventiae hanc multitudinem dicebat | |
| suas reddere vites. duo in primis spectasse videntur | 8.1 |
| Italici homines colendo, possentne fructus pro im- | |
| pensa ac labore redire et utrum saluber locus esset | |
| an non. quorum si alterutrum decolat et nihilo minus | |
| quis vult colere, mente est captus adque adgnatos et | 5 |
| gentiles est deducendus. nemo enim sanus debet velle | |
| impensam ac sumptum facere in cultura, si videt non | |
| posse refici, nec si potest reficere fructus, si videt eos | |
| fore ut pestilentia dispereant. sed, opinor, qui haec | 9.1 |
| commodius ostendere possint adsunt. nam C. Licinium | |
| Stolonem et Cn. Tremelium Scrofam video venire: | |
| unum, cuius maiores de modo agri legem tulerunt | |
| (nam Stolonis illa lex, quae vetat plus d iugera habere | 5 |
| civem R.), et qui propter diligentiam culturae Sto- | |
| lonum confirmavit cognomen, quod nullus in eius | |
| fundo reperiri poterat stolo, quod effodiebat circum | |
| arbores e radicibus quae nascerentur e solo, quos | |
| stolones appellabant. eiusdem gentis C. Licinius, tr. | 10 |
| pl. cum esset, post reges exactos annis ccclxv primus | |
| populum ad leges accipiendas in septem iugera fo- | |
| rensia e comitio eduxit. alterum collegam tuum, vi- | 10.1 |
| ginti virum qui fuit ad agros dividendos Campanos, | |
| video huc venire, Cn. Tremelium Scrofam, virum omni- | |
| bus virtutibus politum, qui de agri cultura Romanus | |
| peritissimus existimatur. An non iure? inquam. fundi | 5 |
| enim eius propter culturam iucundiore spectaculo sunt | |
| multis, quam regie polita aedificia aliorum, cum huius | |
| spectatum veniant villas, non, ut apud Lucullum, ut | |
| videant pinacothecas, sed oporothecas. huiusce, in- | |
| quam, pomarii summa sacra via, ubi poma veneunt | 10 |
| contra aurum, imago. |