| Praeterea sine saeptis fines praedi[i] satione [notis] | 1.15.1.1 |
| arborum tutiores fiunt, ne familiae rixent[ur] cum vi- | |
| cinis ac limites ex litibus iudicem quaerant. serunt alii | |
| circum pinos, ut habet uxor in Sabinis, alii cupres- | |
| sos, ut ego habui in Vesuvio, alii ulmos, ut multi | 5 |
| habent in Crustumino: [quod] ubi id pote, ut ibi, | |
| quod est campus, nulla potior serenda, quod maxime | |
| fructuosa, quod et sustinet saepe[m] ac cogit aliquot | |
| corbulas uvarum et frondem iucundissimam ministrat | |
| ovibus ac bubus ac virgas praebet saepibus et foco | 10 |
| ac furno. | |
| Scrofa, Igitur primum haec, quae dixi, quattuor | |
| videnda agricolae, de fundi forma, <de> terrae natura, | |
| de modo agri, de finibus tuendis. relinquitur altera | 16.1.1 |
| pars, quae est extra fundum, cuius appendices et vehe- | |
| menter pertinent ad culturam propter adfinitatem. | |
| eius species totidem: si vicina regio est infesta; si | |
| quo neque fructus nostros exportare expediat neque | 5 |
| inde quae opus sunt adportare; tertium, si viae aut | |
| fluvii, qua portetur, aut non sunt aut idonei non sunt; | |
| quartum, siquid ita est in confinibus fundis, ut nostris | |
| agris prosit aut noceat. e quis quattuor quod est | 2.1 |
| primum, refert infesta regio sit necne. multos enim | |
| agros egregios colere non expedit propter latrocinia | |
| vicinorum, ut in Sardinia quosdam, qui sunt prope | |
| †Oeliem, et in Hispania prope Lusitaniam. quae vici- | 5 |
| nitatis invectos habent idoneos, quae ibi nascuntur | |
| ubi vendant, et illi<n>c invectos opportunos quae in | |
| fundo opus sunt, propter ea fructuosa. multi enim | |
| habent, in praediis quibus frumentum aut vinum aliudve | |
| quid desit, inportandum; contra non pauci, quibus ali- | 10 |
| quid sit exportandum. itaque sub urbe colere hortos | 3.1 |
| late expedit, sic violaria ac rosaria, item multa quae | |
| urps recipit, cum eadem in longinquo praedio, ubi | |
| non sit quo deferri possit venale, non expediat colere. | |
| [tertium est] item si ea oppida aut <vici in> vicinia[e] | 5 |
| aut etiam divitum copiosi agri ac villae, unde non care | |
| emere possis quae opus sunt in fundum, quibus quae | |
| supersint venire possint, ut quibusdam pedamenta aut | |
| perticae aut harundo, fructuosior fit fundus, quam si | |
| longe sint inportanda, non numquam etiam, quam si | 10 |
| colendo in tuo ea parare possis. itaque in hoc genus | 4.1 |
| coloni potius anniversarios habent vicinos, quibus im- | |
| perent, medicos, fullones, fabros, quam in villa suos | |
| habeant, quorum non numquam unius artificis mo<r>s | |
| tollit fundi fructum. quam partem lati fundi divites | 5 |
| domestica<e> copia<e> mandare solent. si enim a fundo | |
| longius absunt oppida aut vici, fabros parant, quos | |
| habeant in villa, sic ceteros necessarios artifices, ne | |
| de fundo familia ab opere discedat ac profestis diebus | |
| ambulet feriata potius, quam opere faciendo agrum | 10 |
| fructuosiorem reddat. itaque ideo Sasernae liber prae- | 5.1 |
| cipit, nequis de fundo exeat praeter vilicum et pro- | |
| mum et unum, quem vilicus legat; siquis contra exierit, | |
| ne impune abeat; si abierit, ut in vilicum animadver- | |
| tatur. quod potius ita praecipiendum fuit, nequis in- | 5 |
| iussu vilici exierit, neque vilicus iniussu domini longius, | |
| quam ut eodem die rediret, neque id crebrius, quam | |
| opus esset fundo. [quarto] eundem fundum fructuo- | 6.1 |
| siorem faciunt vecturae, si viae sunt, qua plaustra | |
| agi facile possint, aut flumina propinqua, qua navigari | |
| possit, quibus utrisque rebus evehi atque invehi ad | |
| multa praedia scimus. refert etiam ad fundi fructus, | 5 |
| quem ad modum vicinus in confinio consitum agrum | |
| habeat. si enim ad limitem querquetum habet, non | |
| possis recte secundum eam silvam serere oleam, quod | |
| usque eo est contrarium natura, ut arbores non solum | |
| minus ferant, sed etiam fugiant, ut introrsum in fun- | 10 |
| dum se reclinent, ut vitis adsi[s]ta ad holus facere solet. | |
| ut quercus, si<c> iugulandes magnae et crebrae finitimae | |
| fundi oram faciunt sterilem. |