| De fundi quattuor partibus, quae cum solo haerent, | 1.17.1.1 |
| et alteris quattuor, quae extra fundum sunt et ad cul- | |
| turam pertinent, dixi. nunc dicam, agri quibus rebus | |
| colantur. quas res alii dividunt in duas partes, in | |
| homines et adminicula hominum, sine quibus rebus | 5 |
| colere non possunt; alii in tres partes, instrumenti | |
| genus vocale et semivocale et mutum, vocale, in quo | |
| sunt servi, semivocale, in quo sunt boves, mutum, in | |
| quo sunt plaustra. omnes agri coluntur hominibus | 2.1 |
| servis aut liberis aut utrisque: liberis, aut cum ipsi | |
| colunt, ut plerique pauperculi cum sua progenie, aut | |
| mercennariis, cum conducticiis liberorum operis res | |
| maiores, ut vindemias ac faenisicia, administrant, iique | 5 |
| quos obaerarios nostri vocitarunt et etiam nunc sunt | |
| in Asia atque Aegypto et in Illyrico complures. de | |
| quibus universis hoc dico, gravia loca utilius esse | |
| mercennariis colere quam servis, et in salubribus | |
| quoque locis opera rustica maiora, ut sunt in con- | 10 |
| dendis fructibus vindemiae aut messis. de iis, cuius | 3.1 |
| modi esse oporteat, Cassius scribit haec: operarios | |
| parandos esse, qui laborem ferre possint, ne minores | |
| annorum xxii et ad agri culturam dociles. eam con- | |
| iecturam fieri posse ex aliarum rerum imperatis, et | 5 |
| in eo eorum e noviciis re[li]quisit[i]o, ad priorem domi- | |
| num quid factitarint. mancipia esse oportere neque | |
| formidulosa neque animosa. qui praesint esse oportere, | 4.1 |
| qui litteris <atque> aliqua sint humanitate imbuti, frugi, | |
| aetate maiore quam operarios, quos dixi. facilius enim | |
| ii<s> quam <qui> minore natu sunt dicto audientes. | |
| praeterea potissimum eos praeesse oportere, qui periti | 5 |
| sint rerum rusticarum. non solum enim debere im- | |
| perare, sed etiam facere, ut facientem imitetur et ut | |
| animadvertat eum cum causa sibi praeesse, quod | |
| scientia praestet. neque illis concedendum ita im- | 5.1 |
| perare, ut verberibus coerceant potius quam verbis, si | |
| modo idem efficere possis. neque eiusdem nationis | |
| plures parandos esse: ex eo enim potissimum solere | |
| offensiones domesticas fieri. praefectos alacriores fa- | 5 |
| ciendum praemiis [ad facienda] dandaque opera ut | |
| habeant peculium et coniunctas conservas, e quibus | |
| habeant filios. eo enim fiunt firmiores ac coniuncti- | |
| ores fundo. itaque propter has cognationes Epiroticae | |
| familiae sunt inlustriores ac cariores. in<l>iciendam vo- | 6.1 |
| luntatem praefectorum honore aliquo habendo, et de | |
| operariis qui praestabunt alios, communicandum quo- | |
| que cum his, quae facienda sint opera, quod, ita cum | |
| fit, minus se putant despici atque aliquo numero haberi | 5 |
| a domino. studiosiores ad opus fieri liberalius trac- | 7.1 |
| tando aut cibariis aut vestitu largiore aut remissione | |
| operis concessioneve, ut peculiare aliquid in fundo | |
| pascere liceat, huiusce modi rerum aliis, ut quibus | |
| quid gravius sit imperatum aut animadversum qui, | 5 |
| consolando eorum restituat voluntatem ac benevolen- | |
| tiam in dominum. |