| De familia Cato derigit ad duas metas, ad cer- | 1.18.1.1 |
| tum modum agri et genus sationis, scribens de olivetis et | |
| vineis ut duas formulas: unam, in qua praecipit, quo | |
| modo olivetum agri iugera ccxl instruere oporteat. | |
| dicit enim in eo modo haec mancipia xiii habenda, | 5 |
| vilicum, vilicam, operarios v, bubulcos iii, asinarium i, | |
| subulcum i, opilionem i. alteram formulam scribit de | |
| vinearum iugeribus c, ut dicat haberi oportere haec | |
| xv mancipia, vilicum, vilicam, operarios x, bubulcum, | |
| asinarium, subulcum. Saserna scribit satis esse ad | 2.1 |
| iugera viii hominem unum: ea debere eum confodere | |
| diebus xlv, tametsi quaternis operis singula iugera | |
| possit; sed relinquere se operas xiii valetudini, tempe- | |
| stati, inertiae, indiligentiae [L]. horum neuter satis | 5 |
| dilucide modulos reli[n]quit nobis, quod Cato si voluit, | 3.1 |
| debuit sic, ut pro portione ad maiorem fundum et | |
| minorem adderemus et demeremus. praeterea extra | |
| familiam debuit dicere vilicum et vilicam. neque enim, | |
| si minus ccxl iugera oliveti colas, non possis minus | 5 |
| uno vilico habere, nec, si bis tanto ampliorem fundum | |
| aut eo plus colas, ideo duo vilici aut tres habendi. | |
| fere operarii modo et bubulci pro portione addendi | 4.1 |
| [ad minoris] ad maioris modos fundorum. ii quoque, | |
| si similis est ager. sin est ita dissimilis, ut arari | |
| non possit, quod si<t> confragosus atque arduis clivis, | |
| minus multi opus sunt boves et bubulci. mitto illut, | 5 |
| quod modum neque unum nec modicum proposuit ccxl | |
| iugerum (modicus enim centuria, et ea cc iugerum), | 5.1 |
| e quo quom sexta pars sit ea xl, quae de ccxl de- | |
| muntur, non video quem ad modum ex eius praecepto | |
| demam sextam partem et de xiii mancipiis, nihilo | |
| magis, si vilicum et vilicam removero, quem ad modum | 5 |
| ex xi sextam partem demam. quod autem ait in c | |
| iugeribus vinearum opus esse xv mancipia, siquis | |
| habebit centuriam, quae dimidium vineti, dimidium oli- | |
| veti, sequetur ut duo vilicos et duas vilicas habeat, | |
| quod est deridiculum. quare alia ratione modus man- | 10 |
| cipiorum generatim est animadvertendus et magis in | 6.1 |
| hoc Saserna probandus, qui ait singula iugera qua- | |
| ternis operis uno operario ad conficiendum satis esse. | |
| sed si hoc in Sasernae fundo in Gal<l>ia satis fuit, non | |
| continuo idem in agro Ligusco montano. itaque de | 5 |
| familiae magnitudine et reliquo instrumento commo- | |
| dissime scies quantam pares, si tria animadverteris | 7.1 |
| diligenter: in vicinitate praedia cuius modi sint et | |
| quanta, et quot quaeque hominibus colantur, et quot | |
| additis operis aut demptis melius aut deterius habeas | |
| cultum. bivium nobis enim ad culturam dedit natura, | 5 |
| experientiam et imitationem. antiquissimi agricolae | |
| temptando pleraque constituerunt, liberi eorum magnam | |
| partem imitando. nos utrumque facere debemus, et | 8.1 |
| imitari alios et aliter ut faciamus experientia temp- | |
| tare quaedam, sequentes non aleam, sed rationem ali- | |
| quam: ut si altius repastinaverimus aut minus quam | |
| alii, quod momentum ea res habeat, ut fecerunt ii in | 5 |
| sariendo iterum et tertio, et qui insitiones ficulnas ex | |
| verno tempore in aestivum contulerunt. |