| De reliqua parte instrumenti, quod semivocale | 1.19.1.1 |
| appellavi, Saserna ad iugera cc arvi boum iuga duo satis | |
| esse scribit, Cato in oliveti[s] ccxl iugeris boves | |
| trinos. ita fit ut, <si> Saserna dicit verum, ad c iugera | |
| iugum opus sit, si Cato, ad octogena. sed ego neu- | 5 |
| trum modum horum omnem ad agrum convenire puto | |
| et utrumque ad aliquem. alia enim terra facilior aut | |
| difficilior est: aliam terram boves proscindere nisi | 2.1 |
| magnis viribus non possunt et saepe fracta bura re- | |
| linquunt vomerem in arvo. quo sequendum nobis in | |
| singulis fundis, dum sumus novicii, triplici regula, | |
| superioris domini instituto et vicinorum et experientia | 5 |
| quadam. quod addit asinos qui stercus vectent tres, | 3.1 |
| asinum molarium, in vinea iugerum c iugum boum, | |
| asinorum iugum, asinum mol[end]arium: in hoc genere | |
| semivocalium adiciendum de pecore ea sola quae agri | |
| colendi causa erunt et <quae> solent esse peculiaria | 5 |
| pauca habenda, quo facilius mancipia [quae solent] se | |
| tueri et assidua esse possint. in eo numero non modo | |
| qui prata habent, ut potius oves quam sues habeant | |
| curant, sed etiam qui non solum pratorum causa habent, | |
| propter stercus. de canibus vero utique, quod villa | 10 |
| sine iis parum tuta. | |
| Igitur de omnibus quadripedibus prima est pro- | 20.1.1 |
| batio, qui idonei sint boves, qui arandi causa emuntur. | |
| quos rudis neque minoris trimos neque maioris quadri- | |
| mos parandum: ut viribus magnis sint ac pares, ne | |
| in opere firmior inbecilliorem conficiat: amplis corni- | 5 |
| bus et nigris potius quam aliter ut sint, lata fronte, | |
| naribus simis, lato pectore, crassis coxendicibus. hos | 2.1 |
| veteranos ex campestribus locis non emendum in dura | |
| ac montana, nec non <con>tra si incidit, ut sit vitandum. | |
| novellos cum quis emerit iuvencos, si eorum colla in | |
| furcas destitutas incluserit ac dederit cibum, diebus | 5 |
| paucis erunt mansueti et ad domandum proni. tum | |
| ita subigendum, ut minutatim adsuefaciant et ut ti- | |
| ronem cum veterano adiungant (imitando enim facilius | |
| domatur), et primum in aequo loco et sine aratro, | |
| tum eo levi, principio per harenam aut molliorem | 10 |
| terram. quos ad vecturas, item instituendum ut inania | 3.1 |
| primum ducant plaustra et, si possis, per vicum aut | |
| oppidum: creber crepitus ac varietas rerum consuetu- | |
| dine celeberrima[e] ad utilitatem adducit. neque per- | |
| tinaciter, quem feceris dextrum, in eo manendum, quod, | 5 |
| si alternis fit sinister, fit laboranti in alterutra parte | |
| requies. ubi terra levis, ut in Campania, ibi non | 4.1 |
| bubus gravibus, sed vaccis aut asinis quod arant, eo | |
| facilius ad aratrum leve adduci possunt, ad molas et | |
| ad ea, siquae sunt, quae in fundo convehuntur. in | |
| qua re alii asellis, alii vaccis ac mulis utuntur, exinde | 5 |
| ut pabuli facultas est. nam facilius asellus quam | |
| vacca alitur; sed fructuosior haec. in eo agricolae | 5.1 |
| hoc spectandum, quo fastigio sit fundus. in confra- | |
| goso enim haec ac difficili valentiora parandum et | |
| potius ea quae per se fructum reddere possint, cum | |
| idem operis faciant. | 5 |