| Canes potius cum dignitate et acres paucos haben- | 1.21.1.1 |
| dum quam multos, quos consuefacias potius noctu | |
| vigilare et interdiu clausos dormire. de indomitis | |
| quadripedibus ac pecore faciendum: si prata sunt in | |
| fundo neque pecus habet, danda opera ut pabulo ven- | 5 |
| dito alienum pecus in suo fundo pascat ac stabulet. | |
| De reliquo instrumento muto, in quo sunt cor- | 22.1.1 |
| bulae, dolia, sic alia, haec praecipienda. quae nasci | |
| in fundo ac fieri a domesticis poterunt, eorum nequid | |
| ematur, ut fere sunt quae ex viminibus et materia | |
| rustica fiunt, ut corbes, fiscinae, tribula, valli, ra- | 5 |
| stelli; sic quae fiunt de cannabi, lino, iunco, palma, | |
| scirpo, ut funes, restes, tegetes. quae e fundo sumi | 2.1 |
| non poterunt, ea si empta erunt potius ad utilitatem | |
| quam ob speciem, sumptu fructum non extenuabunt; | |
| eo magis, si inde empta erunt potissimum, ubi ea et | |
| bona et proxime et vilissimo emi poterunt. cuius | 5 |
| instrumenti varia discrimina ac multitudo agri magni- | |
| tudine finitur, quod plura opus sunt, si fines distant | |
| late. Itaque, Stolo inquit, proposita magnitudine fundi | 3.1 |
| de eo genere Cato scribit, oliveti iugera ccxl qui | |
| coleret, eum instruere ita oportere, ut faceret vasa | |
| olearia iuga quinque, quae membratim enumerat, ut | |
| ex aere ahenea, urceos, nassiternam, item alia: sic e | 5 |
| ligno et ferro, ut plostra maiora tria, aratra cum vo- | |
| meribus sex, crates stercorarias quattuor, item alia: | |
| sic de ferramentis quae sint et qua opus multitudine[m], | |
| ut ferreas octo, sarcula totidem, dimidio minus palas, | |
| item alia. item alteram formulam instrumenti fundi | 4.1 |
| vinarii fecit, in qua scribit, si sit c iugerum, habere | |
| oportere vasa torcularia instructa trina, dolia cum | |
| operculis culleorum octingentorum, acinaria viginti, | |
| frumentaria viginti, item eius modi alia. quae minus | 5 |
| multa quidem alii, sed tantum numerum culleorum | |
| scripsisse puto, ne cogeretur quotannis vendere vinum. | |
| vetera enim quam nova et eadem alio tempore quam | |
| alio pluris. item sic de ferramentorum varietate scribit | 5.1 |
| permulta, et genere et multitudine qua sint, ut falces, | |
| palas, rastros, sic alia, quorum non nulla genera | |
| species habent plures, ut falces. nam dicuntur ab eodem | |
| scriptore vineaticae opus esse xl, sirpiculae v, silvaticae v, | 5 |
| arborariae iii, rustariae x. Hic haec. at Scrofa, Instru- | 6.1 |
| mentum et supellectilem rusticam omnem oportet ha- | |
| bere scriptam in urbe et rure dominum, vilicum contra | |
| ea ruri omnia certo suo quoque loco ad villam [esse] | |
| posita; quae non possunt esse sub clavi, quam maxime | 5 |
| facere ut sint in conspectu oportet, eo magis ea quae | |
| in rariore sunt usu, ut quibus in vindemia utuntur | |
| [et] corbulae, et sic alia. quae enim res cotidie viden- | |
| tur, minus metuunt furem. |