| Suscipit Agrasius, Et quoniam habemus illa duo | 1.23.1.1 |
| prima ex divisione quadripertita, de fundo et de in- | |
| strumento, quo coli solet, de tertia parte expecto. | |
| Scrofa, Quoniam fructum, inquit, arbitror esse fundi | |
| eum qui ex eo satus nascitur utilis ad aliquam rem, | 5 |
| duo consideranda, quae et quo quidque loco maxime | |
| expediat serere. alia enim loca adposita sunt ad | |
| faenum, alia ad frumentum, alia ad vinum, alia ad | |
| oleum, sic ad pabulum quae pertinent, in quo est | |
| ocinum, farrago, vicia, medica, cytis[c]um, lupinum. | 10 |
| neque in pingui terra omnia seruntur recte neque in | 2.1 |
| macra nihil. rectius enim in tenuiore terra ea quae | |
| non multo indigent suco, ut cytisum et legumina prae- | |
| ter cicer: hoc enim quoque legumen, ut cetera quae | |
| velluntur e terra, non subsecantur, quae, quod ita | 5 |
| leguntur, legumina dicta. in pingui rectius quae <c>ibi | |
| sunt maioris, ut holus, triticum, siligo, linum. quae- | 3.1 |
| dam etiam serenda non tam propter praesentem fruc- | |
| tum quam in annum prospicientem, quod ibi subsecta[m] | |
| atque relicta[m] terram faciunt meliorem. itaque lupi- | |
| num, cum [do]minus siliculam cepit, et non numquam | 5 |
| fabalia, si ad siliquas non ita pervenit, ut fabam legere | |
| expediat, si ager macrior est, pro stercore inarare | |
| solent. nec minus ea discriminanda in conserendo | 4.1 |
| quae sunt fructuosa, propter voluptatem, ut quae po- | |
| maria ac floralia appellantur, item illa quae ad ho- | |
| minum victum ac sensum delectationemque non perti- | |
| nent neque ab agri utilitate sunt diiuncta. idoneus | 5 |
| locus eligendus, ubi facias salictum et harundinetum, | |
| sic alia quae umidum locum quaerunt, contra ubi | 5.1 |
| segetes frumentarias, ubi fabam potissimum seras, | |
| item alia quae arida loca secuntur: sic ut umbrosis | |
| locis alia seras, ut corruda<m>, quod ita petit aspa- | |
| ragus; aprica, ut ibi seras violam et hortos facias, | 5 |
| quod ea sole nutricantur, sic alia. et alio loco <vir- | |
| gulta> serenda, ut habeas vimina, unde viendo [L] | |
| quid facias, ut sirpeas, vallus, crates: alio loco ut | |
| seras ac colas silvam caeduam, alio ubi aucupere, sic | 6.1 |
| ubi cannabim, linum, iuncum, spartum, unde nectas | |
| bubus soleas, lineas, restis, funes. quaedam loca | |
| eadem alia ad serendum idonea[m]. nam et in recenti- | |
| bus pomariis dissitis seminibus in ordinemque arbus- | 5 |
| culis positis primis annis, antequam radices longius | |
| procedere possint, alii conserunt hortos, alii quid aliud, | |
| neque cum convaluerunt arbores, idem faciunt, ne | |
| violent radices. |