| Stolo, Quod ad haec pertine[n]t, Cato non male, | 1.23.7.1 |
| quod scribit de sationibus, ager crassus et laetus si sit | |
| sine arboribus, eum agrum frumentarium fieri oportere; | |
| idem ager si nebulosus sit, rapa, raphanos, milium, | |
| panicum; in agro crasso et calido oleam conditaneam, | 24.1.1 |
| radium maiorem, sallentinam, orcitem, poseam, sergia- | |
| nam, colminiam, albicerem, quam earum in iis locis | |
| optimam dicant esse, eam maxime serere. agrum oliveto | |
| conserendo, nisi qui in ventum favonium spectet et | 5 |
| soli ostentus sit, alium bonum nullum esse. qui ager | 2.1 |
| frigidior et macrior sit, ibi oleam licinianam seri opor- | |
| tere. si in loco crasso aut calido posueris, hostum | |
| nequam fieri et [ei] ferendo arborem perire et mus- | |
| cum rubrum molestum esse. hostum vocant quod ex | 3.1 |
| uno facto olei reficitur. factum dicunt quod uno tem- | |
| pore conficiunt, quem alii clx aiunt esse modiorum, | |
| alii ita minus magnum, ut ad cxx descendat, exinde | |
| ut vas<a> olearia quot et quanta habeant, quibus con- | 5 |
| ficiunt illut. quod Cato ait circum fundum ulmos et | |
| populos, unde fro[n]s ovibus et bubus sit et materies, | |
| seri oportere (sed hoc neque in omnibus fundis opus | |
| est neque, in quibus est opus, propter frondem maxime), | |
| sine detrimento ponuntur a septemtrionali parte, quod | 10 |
| non officiunt soli. | |
| Ille adicit ab eodem scriptore, si locus umectus | 4.1 |
| sit, ibi cacumina populorum serenda et harundinetum. | |
| id prius bipalio verti, ibi oculos harundinis pedes ternos | |
| alium ab alio seri, * * * aptam esse utrique ea<n>dem fere | |
| culturam. salicem graecam circum harundinetum seri | 5 |
| oportere, uti sit qui vitis alligari possit. vinea quo | 25.1.1 |
| in agro serenda sit, sic observandum. qui locus op- | |
| timus vino sit et ostentus soli, aminneum minusculum | |
| et geminum eugeneum, helvium minusculum seri opor- | |
| tere. qui locus crassior sit aut nebulosus, ibi amin- | 5 |
| neum maius aut murgentinum, apicium, lucanum seri. | |
| ceteras vites, et de iis miscellas maxime, in omne | |
| genus agri convenire. in omni vinea diligenter ob- | 26.1.1 |
| servant ut ridica vitis a<d> septemtrione<m> versus te- | |
| gatur; et si cupressos vivas, pro ridicis quas inserunt, | |
| alternos ordines inponunt neque eos crescere altius | |
| quam ridicas patiuntur, neque propter eos ut adserant | 5 |
| vites, quod inter se haec inimica. |