| Agrius Fundanio, Vereor, inquit, ne ante aeditu- | 1.26.1.7 |
| mus veniat huc, quam hic ad quartum actum. vinde- | |
| miam enim expecto. Bono animo es, inquit Scrofa, | |
| ac fiscinas expedi et urnam. et quoniam tempora | 27.1.1 |
| duorum generum sunt, unum annale, quod sol circuitu | |
| suo finit, alterum menstruum, quod luna circumiens | |
| comprendit, prius dicam de sole. eius cursus annalis | |
| primum fere circiter ternis mensibus ad fructus est | 5 |
| divisus in iiii partis, et idem subtilius sesquimensibus | |
| in iix: in iiii, quod dividitur in ver et aestatem et | |
| autumnum et hiemem. vere s[t]ationes quae fiunt, ter- | 2.1 |
| ram rudem proscindere oportet, quae sunt ex ea enata, | |
| priusquam ex iis quid seminis cadat, ut si<n>t exradi- | |
| cata; et simul glaebis ab sole percalefactis aptiores facere | |
| ad accipiendum imbrem et ad opus faciliores relaxatas; | 5 |
| neque ea<m> minus binis arandum, ter melius. aestate | 3.1 |
| fieri messes oportere, autumno siccis tempestatibus | |
| vindemias, ac silvas excoli commodissime tunc, prae- | |
| cidi arbores oportere secundum terram: radices autem | |
| pri<m>oribus imbribus ut effodiantur, nequid ex iis nasci | 5 |
| possit. hieme putari arbores dumtaxat his temporibus, | |
| cum gelu cortices ex imbribus careant <et> glacie. | |
| Dies primus est veris in aquario, aestatis in tauro, | 28.1.1 |
| autumni in leone, hiemis in scorpione. cum unius | |
| cuiusque horum iiii signorum dies tertius et vicesimus | |
| iiii temporum sit primus et efficiat ut ver dies habeat | |
| xci, aestas xciv, autumnus xci, hiems xxcix, quae | 5 |
| redacta ad dies civiles nostros, qui nunc sunt, primi | |
| verni temporis ex a. d. vii id. Febr., aestivi ex a. d. vii | |
| id. Mai., autumnalis ex a. d. iii id. Sextil., hiberni ex | 2.1 |
| a. d. iv id. Nov., suptilius descriptis temporibus ob- | |
| servanda quaedam sunt, eaque in partes viii divi- | |
| duntur: primum a favonio ad aequinoctium vernum | |
| dies xl<v>, hinc ad vergiliarum exortum dies xliv, ab | 5 |
| hoc ad solstitium dies xliix, inde ad caniculae sig- | |
| num dies xxvii, dein ad aequinoctium autumnale dies | |
| lxvii, exin ad vergiliarum occasum dies xxxii, ab | |
| hoc ad brumam dies lvii, inde ad favonium dies xlv. |