| [In] Primo intervallo inter favonium et aequinoc- | 1.29.1.1 |
| tium vernum haec fieri oportet. seminaria omne genus | |
| ut serantur, putari * * * in pratis, circum vites abla- | |
| cuari, radices quae in summa terra sunt praecidi, prata | |
| purgari, salicta seri, segetes sariri. seges dicitur quod | 5 |
| aratum satum est, arvum quod aratum necdum satum | |
| est, novalis, ubi satum fuit, antequam secunda aratione | |
| novatur rursus. terram cum primum arant, pro- | 2.1 |
| scindere appellant, cum iterum, offringere dicunt, quod | |
| prima aratione glaebae grandes solent excitari; cum | |
| iteratur, offringere vocant. tertio cum arant iacto se- | |
| mine, boves lirare dicuntur, id est cum tabellis ad- | 5 |
| ditis ad vomerem simul et satum frumentum operiunt | |
| in porcis et sulcant fossas, quo pluvia aqua delaba- | |
| tur. non nulli postea, qui segetes non tam latas | |
| habent, ut in Apulia et id genus praediis, per sar- | |
| tores occare solent, siquae in porcis relictae grandiores | 10 |
| sunt glaebae. qua aratrum vomere lacunam striam | 3.1 |
| fecit, sulcus vocatur. quod est inter duos sulcos elata | |
| terra dicitur porca, quod ea seges frumentum porricit. | |
| sic quoque exta deis cum dabant, porricere dicebant. | |
| Secundo intervallo inter vernum aequinoctium et | 30.1.1 |
| vergiliarum exortum haec fieri. segetes runcari, <id est> | |
| herbam e segetibus expurgari, boves terram proscin- | |
| dere, salicem caedi, prata defendi. quae superiore | |
| tempore fieri oportuerit et non sunt absoluta, ante- | 5 |
| quam gemmas agant ac florescere incipiant, fieri, quod, | |
| si quae folia <a>mittere solent ante frondere inceperunt, | |
| statim ad serendum idonea non sunt. oleam seri in- | |
| terputarique oportet. |