| Tertio intervallo inter vergiliarum exortum et | 1.31.1.1 |
| solstitium haec fieri debent. vineas novellas fodere | |
| aut arare et postea occare, id est [postea] comminuere, | |
| ne sit glaeba quod ita occidunt, occare dictum. vites | |
| pampinari, sed a sciente (nam id quam putare maius), | 5 |
| neque in arbusto, sed in vinea fieri. pampinare est | 2.1 |
| e sarmento coles qui nati sunt, de iis, qui plurimum | |
| valent, <primum> a<c> secundum, non numquam etiam | |
| tertium, relinquere, reliquos decerpere, ne relictis co- | |
| libus sarmentum nequeat ministrare sucum. ideo in | 5 |
| vitiario primitus cum exit vitis, tota resicari solet, ut | |
| firmiore sarmento e terra exeat atque in pariendis | |
| colibus vires habeat maiores. eiuncidum enim sar- | 3.1 |
| mentum propter infirmitatem sterile neque ex se pot- | |
| est eicere vitem, quam vocant minorem flagellum, | |
| maiorem et iam unde uvae nascuntur palmam. prior | |
| littera una mutata declinata a venti flatu, similiter | 5 |
| ac flabellum flagellum. posterior, quo<d> ea vitis im- | |
| mittitur ad uvas pariendas, dicta primo videtur a | |
| pariendo parilema: exin mutatis litteris, ut in multis, | 4.1 |
| dici coepta palma. ex altera parte parit capreolum. | |
| is est coliculus viteus intortus, ut cincinnus. <h>i s<unt> | |
| enim vitis quibus teneat id quo serpit ad locum ca- | |
| piendum, <a> quo capiendo capreolus dictus. omne pa- | 5 |
| bulum, primum ocinum farraginem viciam, novissime | |
| faenum, secari. ocinum dictum a graeco verbo ὠκέως, | |
| quod valet cito, similiter quo<d> ocimum in horto. hoc | |
| amplius dictum ocinum, quod citat alvom bubus et | |
| ideo iis datur, ut purgentur. id est <ex> fabali segete | 10 |
| viride sectum, antequam genat siliquas. <farrago> | 5.1 |
| contra ex segete ubi sata admixta hordeum et vicia | |
| et legumina pabuli causa viride aut quo<d> [fart] | |
| ferro caesa ferrago dicta, aut inde, quod primum | |
| in farracia segete seri coepta. eo equi et iumenta | 5 |
| cetera verno tempore purgantur ac saginantur. vicia | |
| dicta a vinciendo, quod item capreolos habet, ut vitis, | |
| quibus, cum susum versus serpit, ad scapum lupini | |
| aliumve quem ut haereat, id solet vincire. si prata | |
| inrigua habebis, simulac faenum sustuleris, inrigare. | 10 |
| in poma, quae insita erunt, siccitatibus aquam addi | |
| cotidie <vesperi>. a quo, quod indige<n>t potu, poma | |
| [L] dicta esse possunt. |