| Septimo intervallo inter vergiliarum occasum et | 1.35.1.1 |
| brumam haec fieri oportere dicunt. serere lilium et | |
| crocum. quae iam egit radicem rosa, [m]ea con<ci>di- | |
| tur radicitus in virgulas palmares et obruitur: haec | |
| eadem postea transfertur facta viviradix. violaria in | 5 |
| fundo facere non est utile, ideo quod necesse est terra | |
| adruenda pulvinos fieri, quos inrigationes et pluviae | |
| tempestates abluunt et agrum faciunt macriorem. a | 2.1 |
| favonio usque ad arcturi exortum recte serpillum e | |
| seminario transferri, quod dictum ab eo, quod serpit. | |
| fossas novas fodere, veteres tergere, vineas arbustumque | |
| putare, dum in xv diebus ante et post brumam, ut | 5 |
| pleraque, ne facias. nec non tum aliquid recte seritur, | |
| ut ulmi. | |
| Octavo intervallo inter brumam et favonium haec | 36.1.1 |
| fieri oportet. de segetibus, siqua est aqua, deduci; | |
| sin siccitates sunt et terra teneritudinem habet, sarire. | |
| vineas arbustaque putare. cum in agris opus fieri | |
| non potest, quae sub tecto possunt tunc conficienda | 5 |
| antelucano tempore hiberno. quae dixi scripta et pro- | |
| posita habere in villa oportet, maxime ut vilicus norit. | |
| Dies lunares quoque observandi, qui quodam | 37.1.1 |
| modo bipertiti, quod a nova luna crescit ad plenam | |
| et inde rursus ad novam lunam decrescit, quaad veniat | |
| ad intermenstruum, [e] quo die dicitur luna esse ex- | |
| trema et prima: a quo eum diem Athenis appellant | 5 |
| ἕνην καὶ νέαν, τριακάδα alii. quaedam facienda in | |
| agris potius crescente luna quam senescente, quaedam | |
| contra quae metas, ut frumenta et caeduas silvas. | |
| Ego istaec, inquit Agrasius, no solum in ovibus | 2.1 |
| tondendis, sed in meo capillo a patre acceptum servo, | |
| ni [de]crescente luna tonde<n>s calvos fiam. Agrius, | |
| Quem ad modum, inquit, luna quadripertita? et quid | |
| ea divisio ad agros pollet? Tremelius, Numquam | 3.1 |
| rure audisti, inquit, octavo Ianam lunam et crescentem | |
| et contra senescentem, et quae crescente luna fieri | |
| oporteret, [et] tamen quaedam melius fieri post octavo | |
| Ianam lunam quam ante? et siquae senescente fieri | 5 |
| conveniret, melius, quanto minus haberet ignis id | |
| astrum? dixi de quadripertita forma <in> cultura agri. |