| Stolo, Est altera, inquit, temporum divisio con- | 1.37.4.1 |
| iuncta quodam modo cum sole et luna [quin] sexper- | |
| tita, quod omnis fere fructus quinto denique gradu | |
| pervenit ad perfectum ac videt in villa dolium ac | |
| modium, unde sexto prodit ad usum. primo praepa- | 5 |
| randum, secundo serendum, tertio nutricandum, quarto | |
| legendum, quinto condendum, sexto promendum. ad | |
| alia in praeparando faciendi scrobes aut repastinandum | |
| aut sulcandum, ut si arbustum aut pomarium facere | |
| velis; ad alia arandum aut fodiendum, ut si segetes | 10 |
| instituas; ad quaedam bipalio vertenda terra plus aut | 5.1 |
| minus. aliae enim radices angustius diffundunt, ut | |
| cupressi, aliae latius, ut platani, usque eo ut Theo- | |
| phrastus scribat Athenis in Lyceo, cum | |
| etiam nunc platanus novella esset, radices trium et | 5 |
| triginta cubitorum egisse. quaedam si bubus et aratro | |
| prosci[n]deris, et iterandum, antequam semen iacias. item | |
| praeparatio siquae fit in pratis, id est ut defendantur | |
| a pastione, quod fere observant a piro florente; si | |
| inrigua sunt, ut tempestive inrigentur. | 10 |
| Quae loca in agro stercoranda, videndum, et qui | 38.1.1 |
| et quo genere potissimum facias: nam discrimina eius | |
| aliquot. stercus optimum scribit esse Cassius volu- | |
| crium praeter palustrium ac nantium. de hisce prae- | |
| stare columbinum, quod sit calidissimum ac fermentare | 5 |
| possit terram. id ut semen aspargi oportere in agro, | |
| non ut de pecore acervatim poni. ego arbitror prae- | 2.1 |
| stare ex aviariis turdorum ac merularum, quod non | |
| solum ad agrum utile, sed etiam ad cibum ita bubus | |
| ac subus, ut fiant pingues. itaque qui aviaria con- | |
| ducunt, si cavet[o] dominus stercus ut in fundo maneat, | 5 |
| minoris conducunt, quam ii quibus id accedit. Cassius | |
| secundum columbinum scribit esse hominis, tertio ca- | |
| prinum et ovillum et asininum, minime bonum equinum, | 3.1 |
| sed in segetes: in prata enim vel optimum, ut cetera- | |
| rum veterinarum, quae hordeo pascuntur, quod multam | |
| facit herbam. stercilinum secundum villam facere | |
| oportet, ut quam paucissimis operis egeratur. in eo, | 5 |
| si in medio robusta aliqua materia sit depacta, negant | |
| serpentem nasci. |