| Sationis autem gradus, secundus, hanc habet | 1.39.1.1 |
| <curam>: natura[m] ad quod tempus cuiusque seminis | |
| apta sit ad serendum. nam refert in agro ad quam | |
| partem caeli quisque locus spectet, sic ad quod tempus | |
| quaeque res facillime crescat. nonne videmus alia florere | 5 |
| verno tempore, alia aestivo, neque eadem autumnali, | |
| quae hiberno? itaque alia seruntur atque inseruntur | 2.1 |
| et metuntur ante aut post quam alia; et cum pleraque | |
| vere quam autumno inserantur, circiter solstitium | |
| inseri ficos nec non brumalibus diebus cerasos. quare | 3.1 |
| cum semina sint fere quattuor generum, <quae natura | |
| dedit>, quae transferuntur e terra in terram viva[s] ra- | |
| dice[s], quae ex arboribus dempta demittuntur in humum, | |
| quae inseruntur ex arboribus in arbores, de singulis | 5 |
| rebus videndum, quae quoque tempore locoque facias. | |
| Primum semen, quod est principium genendi, id | 40.1.1 |
| duplex, unum quod latet nostrum sensum, alterum | |
| quod apertum. latet, si sunt semina in aere, ut ait | |
| physicos Anaxagoras, et si aqua, quae influit in agrum, | |
| inferre solet, ut scribit Theophrastus. illud | 5 |
| quod apparet ad agricolas, id videndum diligenter. quaedam | |
| enim ad genendum †propterea usque adeo parva, ut | |
| sint obscura, ut cupressi. non enim galbuli qui na- | |
| scuntur, id est tamquam pilae parvae corticiae, id semen, | |
| sed in iis intus. primigenia semina dedit natura, re- | 2.1 |
| liqua invenit experientia coloni. [num] prima quae sine | |
| colono, priusquam sata, nata; secunda quae ex iis col- | |
| lecta neque, priusquam sata, nata. prima semina | |
| videre oportet ne vetustate sint exsucta aut ne sint | 5 |
| admixta aut ne propter similitudinem sint adulterina. | |
| semen vetus tantum valet in quibusdam rebus, ut | |
| naturam commutet. nam ex semine brassicae vetere | |
| sato nasci aiunt rapa et contra ex raporum brassicam. | |
| secunda semina videre oportet ne, unde tollas, nimium | 3.1 |
| cito aut tarde tollas. tempus enim idoneum, quod scribit | |
| Theophrastus, vere et autumno et caniculae | |
| exortu, neque omnibus locis ac generibus idem. in | |
| sicco et macro loco et argilloso vernum tempus ido- | 5 |
| neum, quo minus habet umoris: in terra bona ac | |
| pingui autumno, quod vere multus umor, quam satio- | |
| nem quidam metiuntur fere diebus xxx. tertium genus | 4.1 |
| seminis, quod ex arbore per surclos defertur in terram, | |
| si in humum demittitur, in quibusdam [cum] est vi- | |
| dendum ut eo tempore sit deplantatum, quo[d] oportet | |
| (id fit tum, antequam gemmare aut florere quid in- | 5 |
| cipit); et quae de arbore transferas ut ea deplantes | |
| potius quam defringas, quod plantae solum stabilius, | |
| quo latius aut radices facilius mittit. ea celeriter, | |
| antequam sucus exarescat, in terram demittunt. [dum] | |
| in oleagineis seminibus [arbores] videndum ut sit de | 10 |
| tenero ramo ex utraque parte aequabiliter praecisum, | |
| quas alii clavolas, alii taleas appellant ac faciunt cir- | |
| citer pedales. quartum genus seminis, quod transit | 5.1 |
| ex arbore in aliam, videndum qua ex arbore in quam | |
| transferatur et quo tempore et quem ad modum obli- | |
| getur. non enim pirum recipit quercus: neque enim | |
| si malus pirum. hoc secuntur multi, qui haruspices | 5 |
| audiunt multum, a quibus proditum, in singulis ar- | |
| boribus quot genera insita sint, uno ictu tot fulmina | |
| fieri illut quod fulmen concepit. si in pirum silvati- | |
| cam inserueris pirum quamvis bonam, non fore tam | |
| iucundam, quam si in ea<m> quae silvestris non sit. | 10 |
| in quamcumque arborem inseras, si eiusdem generis | 6.1 |
| est, dumtaxat ut sit utraque malus, ita inserere oportet | |
| referentem ad fructum, meliore genere ut sit surculus, | |
| quam est quo veniat arbor. est altera species ex | |
| arbore in arborem inserendi nuper animadversa in | 5 |
| arboribus propinquis. ex arbore, qua vult habere | |
| surculum, in eam quam inserere vult ramulum tra- | |
| ducit et in eius ramo praeciso ac diffisso inplicat, | |
| eum locum qui contingit, ex utraque parte quod intro | |
| est falce extenuatum, ita ut ex una parti quod caelum | 10 |
| visurum est cortice<m> cum cortice exaequatum habeat. | |
| eius ramuli, quem inseret, cacumen ut derectum sit | |
| ad caelum curat. postero anno, cum comprendit, unde | |
| propagatum est, ab altera arbore praecidit. |