| Quo tempore qua<e>que transferas, haec in primis | 1.41.1.1 |
| videnda, [quod] quae prius verno tempore inserebantur, | |
| nunc etiam solstitiali, ut ficus, quod densa materia | |
| non est et ideo sequitur cald[i]orem. a quo fit ut in | |
| locis frigidis ficeta fieri non possint. aqua recenti | 5 |
| insito inimica: tenellum enim cito facit putre. itaque | 2.1 |
| [qui fit] caniculae signo commodissime existimatur ea | |
| inseri. quae autem natura minus sunt mollia, vas | |
| aliquod supra alligant, unde stillet lente aqua, ne prius | |
| exarescat surculus, quam colescat. cuius surculi cor- | 5 |
| ticem integrum servandum et eum sic exacuendum, | |
| ut non denudes medullam. ne extrinsecus imbres | |
| noceant aut nimius calor, argilla oblinendum ac libro | |
| obligandum. itaque vitem triduo antequam inserant | 3.1 |
| desecant, ut qui in ea nimius est umor defluat, ante- | |
| quam inseratur; aut in qua<m> inserunt, in ea paulo | |
| infra, quam insitum est, incidunt, [in] qua umor ad- | |
| venticius effluere possit. contra in fico et malo pu- | 5 |
| nica, et siqua<e> etiam horum natura aridiora, continuo. | |
| in aliis translationibus videndum ut quod transferat | |
| [in] cacumen habeat gemmam, ut in ficis. | |
| De his primis quattuor generibus seminum quae- | 4.1 |
| dam quod tardiora, surculis potius utendum, ut in | |
| ficetis faciunt. fici enim semen naturale intus in ea | |
| fico, quam edimus, quae sunt minuta grana, e quibus | |
| parvis quod enasci coliculi vix queunt—omnia | 5 |
| enim minuta et arida ad crescendum tarda, ea quae | |
| laxiora, et fecundiora, ut femina quam mas et pro | |
| portione in virgultis item: itaque ficus, malus punica | |
| et vitis propter femin<e>am mollitiam ad crescendum | |
| prona, contra palma et cupressus et olea in crescendo | 5.1 |
| tarda: in hoc enim umidiora quam aridiora.—quare | |
| ex terra potius in seminariis surculos de ficeto quam | |
| grana de fico expedit obruere, praeter si aliter ne- | |
| queas, ut siquando quis trans mare semina mittere | 5 |
| aut inde petere vult. tum enim resticulam per ficos, | |
| quas edimus, maturas perserunt et eas, cum inaruerunt, | |
| complicant ac quo volunt mittunt, ubi obrutae in se- | |
| minario pariant. sic genera ficorum, Chiae ac Chal- | 6.1 |
| cidicae et Lydiae <et> Africanae, item cetera transmarina | |
| in Italiam perlata. simili de causa, oleae semen cum | |
| sit nuculeus, quod ex eo tardius enascebatur colis | |
| quam ex aliis, ideo potius in seminariis taleas, quas | 5 |
| dixi, serimus. in primis observes ne in terram nimium | 42.1.1 |
| aridam aut variam, sed temperatam, semen demittas. | |
| in iugerum unum, si est natura temperata terra, scri- | |
| bunt opus esse medicae sesquimodium. id seritur ita, | |
| ut semen iaciatur, quem ad modum [L] cum pabulum | 5 |
| et frumentum seritur. cytisum seritur in terra bene | 43.1.1 |
| subacta tamquam semen brassicae. inde differtur et | |
| in sesquipedem ponitur, aut etiam de cytiso duriore | |
| virgulae deplantantur, et ita pangitur in serendo. | |
| seruntur fabae modii iiii in iugero, tritici v, hordei vi, | 44.1.1 |
| farris x, sed non nullis locis paulo amplius aut minus. | |
| si enim locus crassus, plus; si macer, minus. quare | |
| observabis, quantum in ea regione consuetudo erit | |
| serendi, ut tantum facias, qu<od t>antum valet regio | 5 |
| ac genus terrae, ut ex eodem semine aliubi cum de- | |
| cimo redeat, aliubi cum quinto decimo, ut in Etruria | |
| locis aliquot. in Italia in Subaritano dicunt etiam | 2.1 |
| cum centesimo redire solitum, in Syria ad Gadara et | |
| in Africa ad Byzacium item ex modio nasci centum. | |
| illut quoque multum interest, in rudi terra, an in ea | |
| seras, quae quotannis obsita sit, quae vocatur resti- | 5 |
| bilis, an in vervacto quae interdum requierit. Cui | 3.1 |
| Agrius, In Olynthia [quotannis] restibilia esse dicunt, | |
| sed ita ut tertio quoque anno uberiores ferant fructos. | |
| Licinius, Agrum alternis annis relinqui oportet paulo | |
| [aut] levioribus sationibus, id est quae minus sugunt | 5 |
| terram. |