| In seminario quae surculis consita et eorum mol- | 1.47.1.1 |
| liora erunt natura cacumina, ut olea ac fi<cus>, ea summa | |
| integenda binis tabellis dextra et sinistra deligata | |
| herbaeque eligendae. eae dum tenerae sunt, vellendae. | |
| †prius enim aridae factae rixantur ac celerius rum- | 5 |
| puntur, quam secuntur. contra herba[m] in pratis ad | |
| spem faenisiciae nata non modo non evellenda in | |
| nutricatu, sed etiam non calcanda. quo et pecus ab | |
| prato ablegandum et omne iumentum, etiam hominem. | |
| solum enim hominis exitium herbae et semitae funda- | 10 |
| mentum. in segetibus autem frumentum quo culmus | 48.1.1 |
| extulit, spica[m]. ea quae mu[l]tilata non est, in hordeo | |
| et tritico, tria habet continentia, granum, glumam, | |
| aristam et etiam, primitus spica cum oritur, vaginam. | |
| granum dictum quod est intimum soldum; gluma[m] qui | 5 |
| est folliculus eius; arista quae ut acus tenuis longa | |
| eminet e gluma, proinde ut grani apex sit gluma et | |
| arista. arista et granum omnibus fere notum, gluma | 2.1 |
| paucis. itaque id apud Ennium solum scriptum scio | |
| esse in Euhemeri libris versis. videtur vocabulum | |
| etymum habere a glubendo, quod eo folliculo deglu- | |
| bitur granum. itaque eodem vocabulo appellant fici | 5 |
| eius, quam edimus, folliculum. arista dicta, quod are- | |
| scit prima. granum <a> gerendo: id enim ut gerat | |
| spica, seritur frumentum, non ut gluma<m> aut ari- | |
| sta<m> gerat, ut vitis seritur, non ut pampinum ferat, | |
| sed ut uvam. spica[m] autem, quam rustici, ut acce- | 10 |
| perunt antiquitus, vocant specam, a spe videtur nomi- | |
| nata: eam enim quod sperant fore, serunt. spica mutila | 3.1 |
| dicitur, quae non habet aristam: ea enim quasi cornua | |
| sunt spicarum. quae primitus cum oriuntur neque | |
| plane apparent, qua sub latent herba, ea vocatur va- | |
| gina, ut in qua latet conditum gladium. illut autem | 5 |
| summa in spica iam matura, quod est minus quam | |
| granum, vocatur frit. quod <in> infima spica ad cul- | |
| mum stramenti summum item minus quam granum est, | |
| appellatur urru. |