| Cum conticuisset nec interrogaretur, de nutri- | 1.49.1.1 |
| catu credens nihil desiderari, Dicam, inquit, de fructi- | |
| bus maturis capiendis. primum de pratis summissis | |
| herba, cum crescere desiit et aestu arescit, subsecari | |
| falcibus debet et, quaad perarescat, furcillis versari: | 5 |
| cum peraruit, de his manipulos fieri ac vehi ad villam: | |
| tum de pratis stipulam rastellis eradi atque addere | |
| faenisiciae cumulum. quo facto sicilienda prata, id | 2.1 |
| est falcibus consectanda quae faenisices praeterierunt | |
| ac quasi herba tuberosum reliquerunt campum. a qua | |
| sectione arbitror dictum sicilire pratum. | |
| Messis proprio nomine dicitur in iis quae meti- | 50.1.1 |
| mur, maxime in frumento, et ab eo esse vocabulo | |
| declinata. frumenti tria genera sunt messionis, unum, | |
| ut in Vmbria, ubi falce secundum terram succidunt | |
| stramentum et manipulum, ut quemque subsicuerunt, | 5 |
| ponunt in terra. ubi eos fecerunt multos, iterum eos | |
| percensent ac de singulis secant inter spicas et stra- | |
| mentum. spicas coiciunt in corbem atque in aream | |
| mittunt, stramenta relincunt in segete, unde tollantur | |
| in acervum. altero modo metunt, ut in Piceno, ubi | 2.1 |
| ligneum habent incurvum bacillum, in quo sit ex- | |
| tremo serrula ferrea. haec cum comprendit fascem | |
| spicarum, desecat et stramenta stantia in segeti re- | |
| linquit, ut postea subsecentur. tertio modo metitur, | 5 |
| ut sub urbe Roma et locis plerisque, ut stramentum | |
| medium subsicent, quod manu sinistra summum pren- | |
| dunt: a quo medio messem dictam puto. infra manum | |
| stramentum quod <cum> terra haeret, postea subsecatur; | |
| contra quod cum spica stramentum haeret, corbibus | 3.1 |
| in aream defertur. ibi discedit in aperto loco palam: | |
| a quo potest nominata esse palea. alii stramentum | |
| ab stando, ut st[r]amen, dictum putant; alii ab stratu, | |
| quod id substernatur pecori. cum est matura seges, | 5 |
| metendum, cum in ea <in> iugerum fere una opera | |
| propemodum in facili agro satis esse dicatur. messas | |
| spicas corbibus in aream deferre debent. |