| Aream esse oportet in agro sublimiori loco, quam | 1.51.1.1 |
| perflare possit ventus: hanc esse modicam pro magni- | |
| tudine segetis, potissimum rutundam et mediam paulo | |
| extumidam, ut, si pluerit, non consistat aqua et quam | |
| brevissimo itinere extra aream defluere possit: omne | 5 |
| porro brevissimum in rutundo e medio ad extremum: | |
| solida terra pavita, maxime si est argilla, ne, aestu | |
| peminosa <si sit>, in rimis eius grana oblitescant et | |
| recipiant aquam et ostia aperiant muribus ac formi- | |
| cis. itaque amurca solent perfundere: ea enim her- | 10 |
| barum [de amurca] et formicarum et talparum ve- | |
| nenum. quidam aream ut habeant soldam, muniunt | 2.1 |
| lapide aut etiam faciunt pavimentum. non nulli etiam | |
| tegunt areas, ut in Bagiennis, quod ibi saepe id | |
| temporis anni oriuntur nimbi. ubi ea retecta et loca | |
| calda, prope aream faciundum umbracula, quo suc- | 5 |
| cedant homines in aestu tempore meridiano. quae | 52.1.1 |
| seges grandissima atque optima fuerit, seorsum in | |
| aream secerni oportet spicas, ut semen optimum habeat; | |
| e spicis in area excuti grana. quod fit apud alios | |
| iumentis iunctis ac tribulo. id fit e tabula lapidibus | 5 |
| aut ferro asperata, quae <cum> imposito auriga aut | |
| pondere grandi trahitur iumentis iunctis, [aut] discutit | |
| e spica grana: aut ex axibus dentatis cum orbiculis, | |
| quod vocant plostellum poenicum; in eo quis sedeat | |
| atque agitet quae trahant iumenta, [a]ut in Hispania | 10 |
| citeriore et aliis locis faciunt. apud alios exteritur | 2.1 |
| grege iumentorum inacto et ibi agitato perticis, quod | |
| ungulis e spica exteruntur grana. iis tritis oportet | |
| e terra subiectari vallis aut ventilabris, cum ventus | |
| spirat lenis. ita fit ut quod levissimum est in eo | 5 |
| atque appellatur acus <ac palea> evannatur foras extra | |
| aream ac frumentum, quod est ponderosum, purum | |
| veniat ad corbem. messi facta spicilegium venire | 53.1.1 |
| oportet aut domi legere stipulam aut, si sunt spicae | |
| rarae et operae carae, compasci. summa enim spec- | |
| tanda, ne in ea re sumptus fructum superet. |