| Agrius, Iamdudum, inquit, in villa sedens ex- | 1.56.1.1 |
| [s]pecto cum clavi te, Stolo, dum fructus in villam re- | |
| feras. Ille, Em quin adsum, venio, inquit, ad limen, | |
| fores aperi. primum faenisiciae conduntur melius sub | |
| tecto quam in acervis, quod ita fit iucundius pabu- | 5 |
| lum. ex eo intellegitur, quod pecus utroque posito | |
| libentius est. [et] triticum condi oportet in granaria | 57.1.1 |
| sublimia, quae perflentur vento ab exortu ac septem- | |
| trionum regione, ad quae nulla aura [h]umida ex pro- | |
| pinquis locis adspiret. parietes et solum opere tec- | |
| torio marmorato loricandi; si minus, ex argilla mixta | 2.1 |
| acere e frumento et amurca, quod murem et vermem | |
| non patitur esse et grana facit solidiora ac firmiora. | |
| quidam ipsum triticum conspargunt, cum addant in | |
| circiter mille modium quadrantal amurcae. item alius | 5 |
| aliut adfriat aut aspargit, ut Chalcidicam aut Caricam | |
| cretam aut absenthium, item huius generis alia. qui- | |
| dam granaria habent sub terris speluncas, quas vocant | |
| sirus, ut in Cappadocia ac Thrac[h]ia; alii, ut in agro Car- | |
| thaginiensi et Oscensi [ut] in Hispania citeriore, puteos. | 10 |
| horum solum paleis substernunt et curant ne umor aut | |
| aer tangere possit, nisi cum promitur ad usum. quo | |
| enim spiritus non pervenit, ibi non oritur curculio. | |
| sic conditum triticum manet vel annos L, milium vero | |
| plus annos C. supra terram granaria in agro quidam | 3.1 |
| sublimia faciunt, ut in Hispania citeriore et in Apulia | |
| quidam, quae non solum a lateribus per fenestras, sed | |
| etiam subtus a solo ventus re<fri>gerare possit. faba | 58.1.1 |
| <et> legumina in oleariis vasis oblita cinere perdiu in- | |
| columia servantur. |