| Cato ait uvam aminneam minusculam et maiorem | 1.58.1.4 |
| et apiciam in ollis commodissime condi: eadem in | 5 |
| sapa et musto recte: quas suspendas opportunissimas | |
| esse duracinas et aminneas scantianas. de pomis con- | 59.1.1 |
| ditiva, mala struthea, cotonea, scantiana, scaudiana, | |
| orbiculata et quae antea mustea vocabant, nunc meli- | |
| mela appellant, haec omnia in loco arido et frigido | |
| supra palea<s> posita servari recte putant. et ideo | 5 |
| oporothecas qui faciunt, ad aquilonem ut fenestras | |
| habeant atque ut eae perflentur curant, neque tamen | |
| sine foriculis, ne, cum [h]umorem amiserint, pertinaci | |
| vento vieta fiant; ideoque in iis camaras marmorato | 2.1 |
| et parietes pavimentaque [L laudabiliter] faciunt, quo | |
| frigidius sit. in quo etiam quidam triclinium sternere | |
| solent cenandi causa. etenim in quibus luxuria con- | |
| cesserit ut in pinacothece faciant, quod spectaculum | 5 |
| datur ab arte, cur non quod natura datum utantur in | |
| venustate disposita pomorum? praesertim cum id non | |
| sit faciendum, quod quidam fecerunt, ut Romae coe<m>pta | |
| poma rus intulerint in oporothece<n> instruendam con- | |
| vivi[i] causa. in oporotheca mala manere putant satis | 3.1 |
| commode alii in tabulis in opere marmorato, alii sub- | |
| strata palea vel etiam floccis, mala punica demissis | |
| suis surculis in dolio harenae, mala cotonea struthea | |
| in pensilibus iunctis; contra in sapa condita manere | 5 |
| pira aniciana sementiva; sorba quidam dissecta et in | |
| sole macerata, ut pira; et sorba per se, ubicumque | |
| sint posita in arido, facile durare: servare rapa con- | |
| secta in sinape, nuces iugulandis in harena. punica | |
| mala et in harena iam decerpta ac matura et etiam | 10 |
| immatura, cum haereant in sua virga et demiseris in | |
| ollam sine fundo, eaque si coieceris in terram et obleris | |
| circum ramum, ne extrinsecus spiritus adflet, ea non | |
| modo integra ex[s]imi, sed etiam maiora, quam in arbore | |
| umquam pependerint. | 15 |