| De olivitate oleas esui optime condi scribit Cato | 1.60.1.1 |
| orcites et puseas vel virides in muria vel <in> lentisco | |
| contusas. orcites nigras aridas, sale si sint confri- | |
| [c]atae dies quinque et tum sale excusso biduum si in | |
| sole positae fuerint, manere idoneas solere: easdem | 5 |
| sine sale in defrutum condi[re] recte. amurcam periti | 61.1.1 |
| agricolae tam in <d>oleis condunt quam oleum aut | |
| vinum. eius conditio: cum expressa effluxit, [quod] | |
| statim de ea decoquuntur duae partes et refrigeratum | |
| conditur in vasa. sunt item aliae conditiones, ut ea | 5 |
| in qua adicitur [L] mustum. | |
| Quod nemo fructus condit, nisi ut promat, de | 62.1.1 |
| eo quoque vel sexto gradu animadvertenda pauca. pro- | |
| munt condita aut propterea quod sunt tuenda, aut | |
| quod utenda, aut quod vendunda. ea quod dissimilia | |
| sunt inter se, aliut alio tempore tuendum et utendum. | 5 |
| Tuendi causa promendum id frumentum, quod | 63.1.1 |
| curculiones exesse incipiunt. id enim cum promptum | |
| est, in sole ponere oportet aquae catinos, quod eo | |
| conveniunt, ut ipsi se necent, curculiones. sub terra | |
| qui habent frumentum in iis quos vocant sirus, quod | 5 |
| cum periculo introitur recenti apertione, ita ut quibus- | |
| dam sit interclusa anima, aliquanto post promere, quam | |
| aperueris, oportet. far, quod in spicis condideris per | |
| messem et ad usus cibatus expedire velis, promendum | |
| hieme, ut in pistrino pisetur ac torreatur. | 10 |
| Amurca cum ex olea expressa, qui est [h]umor | 64.1.1 |
| aquatilis, ac retrimentum [et] conditum in vas fictile, | |
| id quidam sic solent tueri, diebus xv <in> eo quod est | |
| levissimum ac summum deflatum ut traiciant in alia | |
| vasa et hoc i<s>dem intervallis duodeciens sex mensi- | 5 |
| bus proximis item faciant; cum id novissime, potissi- | |
| mum traiciant, cum senescit luna. tum decocunt in | |
| ahenis leni igni, <ad> duas partes quaad re<de>gerunt. | |
| tum denique ad usum recte promitur. |