| Quod mustum conditur in dolium, ut habeamus | 1.65.1.1 |
| vinum, non promendum dum fervet, neque etiam cum | |
| processit ita, ut sit vinum factum, si vetus bibere velis, | |
| quod non fit, antequam accesserit <annus>: anniculum | |
| prodit. si est vero ex eo genere uvae, quod mature | 5 |
| coacesca[n]t, ante vindemiam consumi aut venire oportet. | |
| genera sunt vini, in quo Falerna, quae quanto pluris | |
| annos condita habuerunt, tanto, cum prompta, sunt | |
| fructuosiora. | |
| Oleas albas quas cond<id>eris, novas si[c] celeriter | 66.1.1 |
| promas, [nisi condideris] propter amaritudinem respuit | |
| palatum; item nigras, nisi prius eas sale maceraris, ut | |
| libenter in os recipiantur. | |
| Nucem iuglandem et palmulam et ficum Sabinam | 67.1.1 |
| quanto citius promas, iucundiore utare, quod vetustate | |
| ficus fit pallidior, palmula cariosior, nux aridior. | |
| Pensilia, [a]ut uvae, mala et sorba, ipsa ostendunt, | 68.1.1 |
| quando ad usum oporteat promi, quod colore mutato | |
| et contractu acinorum, si non dempseris ad edendum, | |
| ad abiciendum descensurum se minitantur. sorbum | |
| maturum mite conditum citius promi oportet: acer- | 5 |
| bum enim suspensum lentius est, quod prius domi | |
| maturitatem adsequi vult, quam nequit in arbore, quam | |
| mitescat. | |
| Messum far promendum hieme in pistrino ad | 69.1.1 |
| torrendum, quod ad cibatum expeditum esse velis; | |
| quod ad sationem, tum promendum, cum segetes ma- | |
| turae sunt ad accipiendum. item quae pertinent ad | |
| sationem, suo quoque tempore promenda. quae ven- | 5 |
| denda, videndum quae quoque tempore oporteat promi: | |
| alia enim, quae manere non possunt, antequam se com- | |
| mutent, ut celeriter promas ac vendas; alia, quae ser- | |
| vari possunt, ut tum vendas, cum caritas est. saepe | |
| enim diutius servata non modo usuram adiciunt, sed | 10 |
| etiam fructum duplicant, si tempore promas. |