| Pascuntur armenta commodissime in nemoribus, | 2.5.11.7 |
| ubi virgulta et frons multa: hieme cum hibernant | |
| secundum mare, aestu abiguntur in montes frondosos. | |
| propter feturam haec servare soleo. ante admissuram | 12.1 |
| mensem unum ne cibo et potione se inpleant, quod | |
| existimantur facilius macrae concipere. contra tauros | |
| duobus mensibus ante admissuram herba et palea ac | |
| faeno facio pleniores et a feminis secerno. habeo | 5 |
| tauros totidem, quot Atticus, ad matrices lxx duo, | |
| unum anniculum, alterum bimum. haec secundum | |
| astri exortum facio, quod Graeci vocant lyran, fidem | |
| nostri. tum denique tauros in gregem redigo. mas | 13.1 |
| an femina sit concepta, significat descensu taurus, cum | |
| init [si], quod, si mas est, in dexteriorem partem abit; | |
| si femina, in sinisteriorem. cur hoc fiat, vos videritis, in- | |
| quit mihi, qui Aristotelem legitis. non | 5 |
| minores oportet inire bimas, ut trimae pariant, eo melius, | |
| si quadrimae. pleraeque pariunt in decem annos, quae- | |
| dam etiam plures. maxime idoneum tempus ad con- | |
| cipiendum a delphini exortu usque ad dies quadraginta | |
| aut paulo plus. quae enim ita conceperunt, tempera- | 10 |
| tissimo anni tempore pariunt: vaccae enim mensibus | |
| decem sunt praegnates. de quibus admirandum scrip- | 14.1 |
| tum inveni, exemptis testiculis si statim admiseris | |
| taurum, concipere. eas pasci oportet locis viridibus | |
| et aquosis. cavere oportet ne aut angustius stent | |
| aut feriantur aut concurrant. itaque quod eas aestate | 5 |
| tabani concitare solent et bestiolae quaedam minutae | |
| sub cauda ali[i], ne concitentur, aliqui solent includere | |
| saeptis. iis substerni oportet frondem aliudve quid | |
| in cubilia, quo mollius conquiescant. aestate ad aquam | |
| appellendum bis, hieme semel. cum parere coeperunt, | 15.1 |
| secundum stabula pabulum servari oportet integrum, | |
| quod [r]egredientes degustare possint: fastidiosae enim | |
| fiunt. et providendum, quo recipiunt se, ne frigidus | |
| locus sit: algor enim eas et famis macescere cogit. | 5 |
| in alimoniis armenticium pecus sic contuendum. lac- | 16.1 |
| tantes cum matribus ne cubent: obteruntur enim. ad | |
| eas mane adigi oportet, et cum redierunt e pastu. cum | |
| creverunt vituli, levandae matres pabulo viridi obi- | |
| ciendo in praesepiis. item his, ut fere in omnibus | 5 |
| stabulis, lapides substernendi aut quid item, ne ungulae | |
| putrescant. ab aequinoctio autumnali una pascuntur | |
| cum matribus. castrare non oportet ante bimum, | 17.1 |
| quod difficulter, si aliter feceris, se recipiunt. qui | |
| autem postea castrantur, duri et inutiles fiunt. item | |
| ut in reliquis gregibus pecuariis dilectus quotannis | |
| habendus et reiculae reiciundae, quod locum occupant | 5 |
| earum quae ferre possunt fructus. siquae amisit vitu- | |
| lum, ei supponere oportet eos, quibus non satis prae- | |
| bent matres. semestribus vitulis obiciunt furfures | |
| triticios et farinam hordeaceam et teneram herbam | |
| et ut bibant mane et vesperi curant. de sanitate sunt | 18.1 |
| conplura, quae exscripta de Magonis libris armen- | |
| tarium meum crebro ut aliquid legat curo. numerus | |
| de tauris et vaccis sic habendus, ut in sexaginta unus | |
| sit anniculus, alter bimus. quidam habent aut minorem | 5 |
| aut maiorem numerum [gregum]. nam apud <Atti>cum | |
| duo tauri in septuaginta matribus sunt. numerum | |
| gregum alius facit alium, quidam centenarium modi- | |
| cum putant esse, ut ego. Atticus cent[aur]um viginti | |
| habet, ut Lucienus. | 10 |