| Lucienus, Ego quoque adveniens aperiam carceres, | 2.7.1.1 |
| inquit, et equos emittere incipiam, nec solum mares, | |
| quos admissarios habeo, ut Atticus, singulos in femi- | |
| nas denas. e quis feminas Q. Modius Equiculus, vir | |
| fortissimus, etiam patre militari, iuxta ac mares ha- | 5 |
| bere solebat. horum equorum et equarum greges qui | |
| habere vol[uer]unt, ut habent aliqui in Peloponneso et | |
| in Apulia, primum spectare oportet aetatem, quam prae- | |
| cipiunt <sic>. videmus ne sint minores trimae, maiores | |
| decem annorum. aetas cognoscitur et equorum <et> | 2.1 |
| fere omnium qui ungulas indivisas habent et etiam | |
| cornutarum, quod equus triginta mensibus primum den- | |
| tes medios dicitur a[d]mittere, duo superiores, totidem | |
| inferiores. incipientes quartum agere annum itidem | 5 |
| eiciunt et totidem eiciunt proxumos eorum quos ami- | |
| serunt, et incipiunt nasci, quos vocant columellares. | |
| quinto anno incipiente item eodem modo a[d]mittere[m] | 3.1 |
| binos, cum cavos habeat tum renascentes, ei[s] sexto | |
| anno impleri, septumo omnes habere solet renatos et | |
| completos. hoc maiores qui sunt, intellegi negant | |
| posse, praeterquam cum dentes sint facti brocchi et | 5 |
| supercilia cana et sub ea lacunae, ex observatu dicunt | |
| eum equo[ru]m habere annos sedecim. <de> forma | 4.1 |
| esse oportet magnitudine modica, quod nec vastos nec | |
| minutos decet esse, equas clunibus ac ventribus latis. | |
| equos, <ad> admissura<m> quos velis habere, lege<re> | |
| oportet amplo corpore, formosos, nulla parte corporis | 5 |
| inter se non congruenti. qualis futurus sit equus, e | 5.1 |
| pullo coniectari potest, si caput habet non magnum | |
| nec membris confusis si est, oculis nigris, naribus non | |
| angustis, auribus adplicatis, [angusta] iuba crebra, | |
| fusca, subcrispa subtenuibus saetis, inp[ub]licata in dex- | 5 |
| teriorem partem cervicis, pectus latum et plenum, | |
| umeris latis, ventre modico, lumbis deorsum versus | |
| pressis, scapulis latis, spina maxime duplici, si minus, | |
| non extanti, coda ampla subcrispa, cruribus rectis aequa- | |
| libus intro versus potius figuratis, genibus rutundis | 10 |
| ne magnis, ungulis duris: toto corpore ut habeat venas, | |
| quae animadverti possint, quod <qui> huiusce modi | |
| sit, [et] cum est aeger, ad medendum adpositus [cor- | |
| pore multo]. de stirpe magni interest qua sint, quod | 6.1 |
| genera sunt multa. itaque ab hoc nobiles a regionibus | |
| dicuntur, in Graecia Thessalici equi a Thessalia, <in | |
| Italia ab> Apulia <Apuli, a>b Rosea Roseani. equi boni | |
| futuri signa, si cum gregalibus in pabulo contendit in | 5 |
| currendo aliave qua re, quo potior sit; si, cum flumen | |
| travehundum est gregi, in primis progreditur ac non | |
| respectat alios. emptio equina similis fere ac boum | |
| et asinorum, quod eisdem rebus in emptione dominum | |
| mutant, ut in Manili actionibus sunt perscripta. | 10 |